TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Duae sunt in Christo generationes: una est paterna, materna altera: paterna illa divinior, materna vero quae in nostrum laborem usumque descendit. Et ideo quae supra naturam, supra aetatem, supra consuetudinem fiunt, non humanis assignanda virtutibus, sed divinis referenda sunt potestatibus. Alibi eum ad mysterium mater impellit: hic mater arguitur (Ioan. II, 3); quia adhuc quae humana sunt, exigat. Sed cum hic duodecim describatur annorum, illic discipulos habere doceatur; vides matrem didicisse de Filio, ut exigeret a validiore mysterium, quae stupebat in iuniore miraculum. (Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis. .