TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Plenus igitur Iesus Spiritu sancto agebatur in desertum: consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset: mysterio, ut Adam illum de exsilio liberaret: exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere; et tunc magis esse cavendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas. (Vers. 2.) Quadraginta autem dies. .