TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Mysticum numerum recognoscis. Tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi (Gen. VII, 12), et tot ieiunio dierum sanctificato propheta, refusam coeli serenioris esse clementiam (III Reg. XIX, 8). Tot ieiunio dierum sanctus Moyses perceptionem Legis emeruit (Exod. XXXIV, 28). Tot annos in eremo constituti patres panem angelorum et coelestis alimoniae gratiam consecuti sunt (Num. XIV, 32): nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram repromissionis intrare meruerunt. Tot ieiunio dierum Domini nobis in Evangelium patescit ingressus. Unde si quis Evangelii gloriam, fructumque resurrectionis optat adipisci, mystici ieiunii praevaricator esse non debet; quod et in Lege Moyses, et in Evangelio suo Christus utriusque Testamenti auctoritate praescripsit fidele virtutis esse certamen.