TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nam quod maledicit diei, dicens: Pereat dies illa in qua natus sum (Iob III, 3); et infra: Et maledicat ei is qui maledixit diem illam, qui habet magnum cetum opprimere (Ibid., 8), ad prophetiam pertinet; eo quod diabolum tamquam procellosi saeculi istius cetum Dominus noster Iesus Christus oppressit: et generationis suae carnalis diem perire desiderat; ut dies eius in regeneratione numeretur. Pereat, inquit, dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur. Ergo in tentatione sanctus Iob mysteria loquebatur; qui enim vincebat saeculum, Christum videbat.