Prima ergo ista benedictio est: cum deposuero omne peccatum, et exuero omnem malitiam, et simplicitate contentus fuero, inops malorum, superest ut et mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? Nam qui sequitur viam rectam, sequitur utique illum qui ait: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 19). Depone igitur quae improba sunt, egeto vitiis secundum bonam paupertatem, mitiga affectum tuum; ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris, iuxta quod scriptum est: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Praeclarum est enim motum temperare consilio: nec minoris virtutis ducitur, cohibere iracundiam, indignationemque compescere, quam omnino non irasci; cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur. .