TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 10.) Inde apparent Moyses et Elias, hoc est, Lex et prophetia cum Verbo; neque enim Lex potest esse sine Verbo: neque propheta, nisi qui de Dei filio prophetarit. Et illi quidem filii tonitruicorporali gloria Moysen quoque et Eliam speculati sunt: sed etiam nos quotidie videmus Moysen cum Dei Filio; videmus enim Legem in Evangelio cum legimus: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Videmus Eliam cum Dei Verbo, cum legimus: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14). Unde bene Lucas addidit, quia: (Vers. 31.) Dicebant excessum eius quem completurus erat in Hierusalem. .