Docent enim te de excessu eius mysteria. Et hodie Moyses docet, et hodie Elias loquitur, et hodie in maiore gloria videre possumus Moysen. Quis enim non potest, quando et populus Iudaeorum eum videre potuit, immo vidit? Vidit enim in gloria faciem Moysi (Exod. XXXIV, 30, et seq.): sed velamen accepit, sed in montem non ascendit. Et ideo erravit, quia solum Moysen vidit, Dei Verbum simul videre non potuit.