Meritoque posuit quia nemo illorum cadit sine voluntate Dei (Ibid.); quod enim cadit, vergit in terram; et quod volat, fastigio immortalitatis evehitur. Ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit, Lucas evidenter absolvit, quia voluntas hominis Deo cognita est; non enim quicumque cadit, voluntate Dei cadit; sed qui delictorum suorum mole ruerit, Deum latere non poterit; nam et Iob ex Dei voluntate tentatur (Iob I, 12). Dedit tibi adversarium, sed proposuit praemium. Nec excuses fragilitatem, qui habes imaginem, accepisti munitionem; unde et hoc proficit ad salutem, ut sine permissione Dei diabolum nocere non posse cognoscas; ne potentiam diaboli magis timeas, quam divinitatis offensam.