Bene noctem dixit, quia Antichristus hora tenebrarum est; eo quod pectoribus hominum tenebras offundat, cum dicat se esse Christum, exsurgentibus pseudoprophetis qui asserant nunc in desertis Iesum degere, ut vagae errore opinionis illudant; nunc in penetralibus, ut qui audierint, praecelsae nomine potestatis arctentur. Christus autem sicut fulgur coruscans per universum mundum luminis sui globos spargit (Matth. XXIV, 27). Et ideo nec in desertis vagatur, nec aliquibus locis clauditur, quia Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Ierem. XXIII, 24): sed luce fulgoris sui fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus. Quid igitur sibi vult quod ait: (Vers. 35.) Duo in lecto uno. . . . duae molentes in pistrino. . . duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur? .