TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Numquid iniquus Deus, ut pares studiis et societate vivendi, atque indiscretos actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat? Non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. Non ergo merita hominum copulae usus exaequat: nam et Pater in filium, et filius in patrem studio religionis insurgunt; quia non omnes quod adoriuntur, efficiunt: Sed qui perseveraverit in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Tum deinde non forense obsequium, sed interiorem Dominus rimatur affectum; neque enim si iuste offeras, et non iuste dividas, acceptum est sacrificium Deo (Gen. IV, 7). Ergo ex uno strato (est enim stratum infirmitatis humanae, quia scriptum est (Psal. XL, 4): Universum stratum eius versasti in infirmitate eius ) unus relinquitur, alter assumitur: qui assumitur rapitur obviam Christo in aera; qui autem relinquitur, improbatur.