Duae molentes in pistrino. Sensus quidem est quod hi significari videantur, qui ex occultis alimenta quaerant, et in apertum ex interioribus proferant. Sed tamen quid molant istae duae mulieres, requirendum est. Nisi forte quod legimus in Esaia: Si afferatis similaginem, vanum est; ut similago sit, quae a molentibus offeratur (Esai. I, 13). Discutiamus ergo quae molant, quidve molant, quidve pistrinum sit. Et fortasse mundus iste pistrinum est, in quo aptius reor quia humani corporis forma referatur, in quo anima nostra velut quodam carcere includitur corporali, panem, si boni consulat, operatura coelestem. In hoc ergo pistrino vel Synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum, et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia eius similago displicuit. At vero sancta Ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molet quod solis aeterni calore sit torridum, quod Deus quemadmodum voluit, sic vestivit, et angeli ab omni purgamentorum labe mundarunt, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offerens, sacrificii sui libamenta commendat.