TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Unum Deum communis natura testatur, quia unus est mundus. Unum Deum fides significat, quia una fides novi et veteris Testamenti. Unum Spiritum sanctum testificatur gratia, quia unum baptisma in nomine Trinitatis est. Unum Deum Prophetae dicunt, Apostoli audiunt. Unum Deum Magi crediderunt, et aurum, thus et myrrham supplices ad Christi cunabula detulerunt, auro regem fatentes, ut Deum thure venerantes. Thesaurus enim regni, sacrificium Dei, myrrha est sepulturae.

Quid igitur voluerunt sibi mystica munera inter abjecta praesepia, nisi ut intelligeremus in Christo differentiam divinitatis et carnis? Ut homo cernitur, ut Dominus adoratur: jacet in pannis, sed fulget in stellis: cunae nascentem indicant, et stellae dominantem: caro est quae involvitur: divinitas, cui ab angelis ministratur. Ita nec dignitas naturalis majestatis amittitur, et assumptae carnis veritas comprobatur.

Haec est fides nostra. Sic se Deus cognosci voluit ab omnibus, sic tres pueri crediderunt, nec incendia circumjecta senserunt; cum infidos noxius ignis exureret, et fidelibus innoxia flamma roraret, quibus aliorum incendia refrigerabant; quia merito fidei perdiderat suam poena naturam. Aderat enim in specie angeli qui monebat ut in numero Trinitatis, unius esset laudatio potestatis. Benedicebatur Deus, videbatur in angelo Dei Filius, sancta et spiritalis in pueris gratia loquebatur. Arianorum variae in Christum blasphemiae referuntur, quibus antequam respondeatur, monentur Catholici caveant a sophismatis philosophorum; eo quod scilicet in illis haeretici spem praecipuam collocarent.

[Alias cap. III.] Nunc consideremus quas Ariani de Dei Filio inferant quaestiones.

Dissimilem Patri dicunt esse Dei Filium. Hoc si homini objiciatur, injuria est.

Ex tempore coepisse dicunt Dei Filium; cum conditor ipse sit temporum. Homines sumus, et esse nolumus temporales. Ex tempore coepimus, et sine tempore futuros esse nos credimus. Fieri nos optamus aeternos, et quomodo negare possumus Dei Filium sempiternum, quem sempiternum docet atque demonstrat natura, non gratia?

Creatum dicunt. Quis auctorem inter opera sua deputet, ut videatur id esse quod fecit?

Bonum negant. Sacrilega vox ipsa se damnat, ut indulgentiam sperare non possit.

Negant verum Dei Filium, negant omnipotentem; cum fateantur omnia facta per Filium, omnia creata per Dei esse virtutem. Quid est enim virtus, nisi perfecta natura?

Negant etiam divinitate unum esse cum Patre. Deleant ergo Evangelium, deleant Christi vocem. Ipse enim dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non ego hoc dico, Christus dixit. Numquid fallax, ut mentiretur? Numquid impius, ut quod non erat usurparet? Sed singula suis locis plenius digerentur.

Nunc quoniam haereticus dicit esse dissimilem, idque versutis disputationibus astruere nititur, dicendum est nobis quod scriptum est: 451 Cavete ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem secundum traditionem hominum, et secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9).

Omnem enim vim venenorum suorum in dialectica disputatione constituunt, quae philosophorum sententia definitur non astruendi vim habere, sed studium destruendi. Sed non in dialectica complacuit Deo salvum facere populum suum: Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis (I Cor. IV, 20).