TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ad te nunc, omnipotens Pater, cum lacrymis verba converto. Ego te quidem inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem prompte dixerim: sed Filium tuum minorem non ausim dicere. Nam cum illum splendorem gloriae, et imaginem substantiae tuae legerim (Hebr. I, 3); vercor ne minorem imaginem tuae dicendo substantiae, minorem substantiam tuam dicere videar, cujus imago sit Filius, cum plenitudo tuae divinitatis omnis in Filio sit. Immensum te Filiumque tuum et Spiritum sanctum, incircumscriptum, inaestimabilem, inenarrabilem legi frequenter, credo libenter. Et ideo aestimare non possum, ut examinare possim.

Esto tamen, spiritu ausuque temerario metiri te velim; unde, quaeso, te metiar? Funiculum agrimensorium vidit propheta (Ezech. XL, 3), quo metiebatur angelus Jerusalem. Metiebatur tamen angelus, non Arius: metiebatur Jerusalem, non Deum. Et fortasse nec Jerusalem metiri poterat angelus; vir enim erat. Denique sic habes: Et allevavi oculos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus agrimensorius (Ibid.). Vir erat quia typus suscipiendi corporis declarabatur. Vir erat ille, de quo est dictum: Post me venit vir, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Joan. I, 27). Ergo Christus in typo Jerusalem metitur, Arius Deum.

Et Satanas transfigurat se in angelum lucis; quid mirum si Arius suum imitatur auctorem, ut usurpet illicita (II Cor. XI, 14)? Licet quod Pater suus diabolus per semetipsum non fecit, intolerabiliore 594 iste sacrilegio divinorum sibi scientiam secretorum, et supernae generationis arcana praesumat; diabolus enim verum Dei Filium fatebatur, Arius negat.

Si ergo metiri te, omnipotens Pater, non queo, possumne sine sacrilegio de tuae generationis disputare secreto? Possumne dicere quod aliquid inter te et Filium tuum plus minusve sit; cum ipse qui ex te natus est, dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15)? Quis me constituit judicem aut divisorem de rebus humanis? Hoc Filius dicit, et nos inter Patrem et Filium divisionem nobis et judicium vindicamus? Bona pietas arbitros refugit etiam in divisione patrimonii. Nos ergo erimus arbitri, ut inter te et Filium tuum increatae majestatem substantiae dividamus?

Generatio, inquit, haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dubitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Luc. XI, 29). Signum utique datur non divinitatis, sed incarnationis. Denique de incarnatione dicturus ait: Pete tibi signum. Et cum ille dixisset: Non petam, neque tentabo Dominum, responsum est: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 11 et seq.). Ergo signum divinitatis videre non possumus, mensuram quaerimus? Vae misero mihi, impie discutere audemus, quem digne rogare non possimus?

Viderint tamen quid faciant Ariani: ego te, Pater, si majorem omnibus dixero, injuriose te tuis operibus comparavi: si majorem Filio, ut Arius asserit, impie judicavi. De te prior erit illa sententia, nam neque ulla fieri potest nisi ex comparatione praelatio, neque praeferri quisquam, nisi de quo prius fuerit judicatum.

Jurare nobis per coelum non licet (Matth. V, 3), judicare de Deo licet: sed Filio tuo soli judicium de omnibus detulisti.

Joannes carnem Domini baptizare metuebat, Joannes prohibebat dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14); et ego Christum judicio meo subdam? Moyses excusat sacerdotium, Petrus imperatum in ministerio declinat obsequium: Arius scrutatur etiam alta Dei? Sed non Arius Spiritus sanctus: sed Ario et hominibus dictum est: Altiora te ne quaesieris (Eccl. III, 22).

Moyses vultum Domini prohibetur videre (Exod. XXXIII, 23): Arius meruit videre secretum. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, Moyses qui cum Domino apparet in gloria; Moyses ergo ille posteriora tantummodo Dei in typo vidit: Arius totum Deum facie ad faciem comprehendit. Sed nemo, inquit, videre potest faciem meam, et vivit (Exod. XXXIII, 20).

Paulus etiam de inferioribus dicit: Ex parte cognoscimus et ex parte etiam prophetamus (I Cor. XIII, 9). Arius dicit: Ex toto Deum, non ex parte cognovi. Inferior ergo Paulus, quam Arius; et vas electionis ex parte scit, vas perditionis totum scit: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, 595 sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia (II Cor. XII, 4, 5). Paulus raptus usque ad tertium coelum, se ipsum nescivit: Arius in stercore volutatus Deum scivit. Paulus dicit de se ipso: Deus scit; Arius de Deo dicit: Ego novi.

Sed non Arius raptus in coelum, quamvis 596 eum secutus sit, qui jactatione damnabili divina praesumeret, dicens: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14); sicut enim ille dixit: Ero similis Altissimo: sic et Arius altissimum Dei Filium sui similem vult videri: quem non in divinitatis aeternae majestate veneratur, sed ex carnis infirmitate metitur.