TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore cibum? Beatus ille servus, quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Matth. XXIV, 45, 46), Non vilis hic servus est, magnus aliquis esse debet: quis sit iste consideremus.

Est Petrus ipsius Domini ad pascendum gregem electus judicio, qui tertio meretur audire: Pasce agniculos meos, pasce agnos meos, pasce oviculas meas (Joan. XXI, 13 et seq.). Itaque pascendo bene cibo fidei gregem Christi, culpam lapsus prioris abolevit. Et ideo tertio admonetur ut pascat, tertio utrum Dominum diligat, interrogatur; ut quem tertio ante crucem negaverat, tertio fateretur (Matth. XXVI, 70 et seq.).

Beatus et ille servus, qui potest dicere: Lac vos potavi, non escam; nondum enim poteratis (I Cor. III, 2); novit enim quos quemadmodum pascat. Quis nostrum hoc facere potest? Quis nostrum potest vere dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrificiam (I Cor. IX, 22)?

Et tamen ille tantus ad curam gregis electus a Christo, qui sanaret infirmos, curaret invalidos, haereticum a commisso sibi ovili statim post unam correptionem repellit (Tit. III, 10); ne unius erraticae ovis scabies serpenti ulcere totum gregem contaminet. Jubet praeterea stultas quaestiones et contentiones esse vitandas (Ibid., 9).

Quid igitur nos agemus, inter messis antiquae nova zizania imprudentes accolae constituti? Si taceamus, cedere videbimur: si contendamus, verendum est ne nos quoque judicemur esse carnales. Scriptum est enim de hujusmodi quaestionibus, quae generant lites: Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia docentem eos qui resistunt (II Tim. II, 23, 24): et alibi: Si quis contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Eoque scribere aliquid sententiae fuit, ut sine strepitu aliquo impietati haereticorum nostra pro nobis scripta respondeant. Quintum itaque, Imperator auguste, hunc librum paramus ordiri: nam, et quartum librum oportuit in illa vitis disputatione finiri; ne coacervasse magis librum eumdem quodam videremur quaestionum tumultu, quam fructu spiritalis vineae replevisse: nec inconsummatam fidei vindemiam tantis adhuc superfluentibus disputationibus decuit derelinqui.

Quinto igitur libro de Patris ac Filii et Spiritus sancti inseparabili divinitate digerimus, sequestrata interim pleniore disputatione de Spiritu sancto, provocati magisterio Evangelicae lectionis (Matth. XXV, 15); ut credita nobis quinque fidei talenta, quasi quadam horum quinque sorte librorum, humanis feneremus affectibus; ne forte cum venerit Dominus, et invenerit in terra absconditam pecuniam suam, dicat mihi: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis; ut veniens ego recepissem quod meum est (Ibid., 26, 27): aut quemadmodum in alio libro est: Et ego, inquit, veniens cum usuris utique exegissem illam (Luc. XIX, 23).

Date ergo veniam, si quos prolixioris hujuscemodi sermonis offendit audacia. Officii contemplatio cogit credere quod accepimus: Dispensatores sumus mysteriorum coelestium (I Cor. IV, 1). Ministri sumus, non ex aequo omnes, sed unicuique, inquit, sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 3, 6). Unusquisque igitur enitatur ut mercedem possit accipere secundum suum laborem; Dei enim sumus, ut Apostolus dixit, cooperarii, Dei cultura, Dei aedificatio (Ibid., 9). Beatus itaque ille qui tales fenoris sui cernit usuras: beatus et ille qui fructus sui operis intuetur: Beatus quoque qui superaedificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides pretiosos (Ibid., 12).

Vos nobis estis omnia, qui haec auditis aut legitis: vos feneratoris usurae; verbi usurae, non pecuniae: vos agricolae redditus: vos aedificatoris aurum, argentum, lapidesque pretiosi. In vestris meritis sacerdotalis summa laboris est, in vestris animis fructus episcopalis operis enitescit; in vestris profectibus aurum Domini refulget, multiplicatur argentum, si eloquia divina teneatis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Vos ergo facietis foeneratorem divitem, agricolam fructuosum: vos peritum probabitis architectum. Non arroganter dico; quia non tam mea sunt, quam vestra, quae voveo.

O si mihi liceat secure de vobis tunc 553 temporis dicere: Domine, quinque talenta mihi dedisti, et ecce alia quinque lucratus sum (Matth. XXV, 20), et ostendere vestrarum talenta pretiosa virtutum! Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Haec sunt talenta quae jubet Dominus spiritaliter fenerari: aut duo aera novi et veteris Testamenti, quae spoliato illi a latronibus Samaritanus ille Evangelicus ad curanda vulnera dereliquit (Luc, X, 35).

Neque ego, fratres, voti avarus ideo haec opto, ut supra multa constituar: sat est mihi praemium de vestro profectu. Utinam non indignus eo inveniar, quod accepi! Ea quae sunt me majora melioribus tribuenda, non exigo; licet soleas, Domine, dicere: Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi (Matth. XX, 14). Accipiat potestatem supra decem civitates, qui meretur (Luc. XIX, 17).

Sit ille talis, qualis Moyses, qui Legis decem verba conscripsit (Deut. V, 5 et seq.). Sit ille Jesus Nave, qui subegit quinque reges, et Gabaonitas in deditionem accepit (Josue X, 22 et seq.); ut esset typus venturum ejus nominis virum, cujus imperio corporales omnes deliciae vincerentur, converterentur gentes: ut fidem Jesu Christi magis, quam pristina studia sua et vota sequerentur. Sit ille David, cui occurrerunt psallentes juvenculae dicentes: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7).

Mihi sat est, si non in exteriores tenebras extrudar, quemadmodum ille qui commissum sibi talentum in terra quadam suae carnis abscondit: sicut princeps Synagogae, caeterique principes Judaeorum, qui credita sibi eloquia Dei humo quadam sui corporis occuparunt: deliciisque carnis intenti, quasi in quamdam exaltati cordis foveam fenus coeleste merserunt (Matth. XXIII, 14 et seq.).

Nos igitur non intra latibula carnis absconditam Domini teneamus pecuniam, vel mnam illam in sudario reponamus (Luc. XIX, 20): sed tamquam boni nummularii cum sudore quodam mentis et corporis aequo et parato semper libremus affectu; ut prope sit verbum in ore tuo et in corde tuo (Deut. XXX, 14).

Hoc verbum Dei est, pretiosum est talentum, quo redimeris. Haec est pecunia per mensas animarum saepe cernenda; ut frequenter agitando in omnem terram bonorum sonus possit exire nummorum, per quem vita paretur aeterna. Haec est autem vita aeterna, quam largiris omnipotens Pater; ut cognoscamus te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).