TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Uno tantum loco stantem ad dexteram Dei Jesum Stephanus vidisse se dixit (Act. VII, 55). Et hoc disce, ne quam hinc moveas quaestionem. Cur enim ubique ad dexteram sedere ostenditur, uno legitur in loco stare? Sedet quasi judex vivorum et mortuorum: stat quasi advocatus suorum. Stabat ergo quasi sacerdos, quando Patri hostiam boni martyris offerebat: stabat quasi bono luctatori bravium tanti praesul certaminis redditurus.

Accipe et tu spiritum Dei, ut ista distinguas, sicut accepit et Stephanus; et dicas sicut dixit et martyr: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Qui coelos apertos habet, Jesum ad dexteram Dei cernit: qui clausos oculos habet mentis, Jesum ad dexteram Dei non videt. Confiteamur ergo Jesum ad dexteram, ut coelum et nobis aperiatur. Claudunt sibi coelum, qui aliter confitentur. 522

Quod si qui objiciunt quod Filius stabat, ostendant hoc loco quod Pater sedebat. Nam licet Filium hominis stare dixerit; tamen hoc loco nec Patrem sedere commemoravit.

Ut autem evidentius cognosceretur nulla esse stantis injuria, sed potestas, Filium Stephanus obsecrabat, ut se amplius commendaret Patri, dicens: Domine Jesu, recipe spiritum meum (Act. VII, 58). Et ut eamdem Patris et Filii potestatem esse ostenderet, repetivit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Ibid., 59). Hoc Dominus in passione propria quasi Filius hominis Patri dicit: hoc et Stephanus Filium Dei in suo martyrio deprecatur. Cum eadem gratia a Patre Filioque deposcitur, eadem potentia declaratur.

Aut si volunt Stephanum Patri dixisse, videant quid propria testificatione significent. Licet nos ista non moveant, advertant tamen qui totum in littera constituunt et in ordine, quod Filius prius sit rogatus. Nos autem et secundum eorum interpretationem ostendimus unitatem Paternae majestatis et Filii; nam cum Pater rogatur et Filius, aequalitas precationis operationis indicat unitatem. Si autem illis non placet Filio dictum, Domine, videmus quod etiam Dominum eum negare conantur.

Sed jam quia martyris tanti corona processit studia certaminis relaxemus, ferias hodierni sermonis habeamus. Prosequamur sanctum martyrem laudibus, sicut post magna decebat certamina, vulneribus quidem adversarii cruentatum, sed Christi praemiis coronatum.