TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

[Alias cap. V.] Plerique etiam hinc faciunt quaestionem, quia scriptum est: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me; dicentes: Quomodo aequalis est Patri Filius, qui dixit quia propter Patrem vivit?

Qui hoc proponunt, primum respondeant, cujusmodi vita sit Filii, utrum ea quam Pater largitus sit non habenti? Sed quomodo vitam aliquando potuit non habere, cum ipse sit vita, sicut ait: Ego sum via, veritas et vita (Luc. XIV, 6)? Vita utique sempiterna, sicut virtus est sempiterna (Rom. I, 20). Aliquando ergo, ut sic loquar, se vita non habuit?

Considerate quid lectum sit hodie de 543 Domino Jesu, quia mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 10). Cujus mors vita est, hujus divinitas vita non est; cum divinitas vita sit sempiterna?

An vero vita ejus in Patris est potestate? Sed ne corporis quidem sui vitam in alterius fuisse potestate memoravit, sicut scriptum est: Ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum potestatem habeo sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo (Joan. X, 17 et seq.).

Ejus ergo vita secundum divinitatem in alterius potestate posita judicatur, cujus vita secundum corpus alienae non erat subdita potestati? Aliena enim potestas erat, si non erat unitas potestatis. Sed sicut potestatis suae esse significat ponere animam, et liberae voluntatis: ita etiam quod secundum mandatum deposuit Patris, suae ac paternae voluntatis significat unitatem.

Ergo si vitam Filius neque aliquo accepit ex tempore, neque alienae habet potestati subditam, videamus qua ratione dixerit: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58). Exponamus ut possumus: imo ipse potius exponat.

Considera igitur quid ante praemiserit; ais enim: Amen, amen dico vobis. Ante instruit quemadmodum audire debeas: Vere, inquit, vere dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii homini, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Secundum Filium hominis se dicere ante praemisit, et tu quod secundum Filium hominis de carne est locutus et sanguine, ad divinitatem putas esse referendum?

Denique addidit: Caro enim mea vere est esca, et sanguis meus est potus (Ibid., 56). Carnem audis, sanguinem audis, mortis Dominicae sacramenta cognoscis; et divinitati calumniaris? Audi dicentem ipsum: Quia spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39). Nos autem quotiescumque sacramenta sumimus, quae per sacrae orationis mysterium in carnem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini annuntiamus (I Cor. XI, 26).

Ergo posteaquam se loqui secundum hominis Filium declaravit, et carnem saepe repetivit et sanguinem, subdidit postea: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me (Joan. VI, 58). Quomodo igitur hoc accipiendum putant? Potest enim duplex videri comparatio. Prima ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Secunda ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; ita et qui manducat me, ipse vivit propter me.

Si primam eligunt, hoc significat quia sicut missus sum a Patre, et descendi a Patre, ita vivo propter Patrem. Quasi quis autem missus est, atque descendit; nisi quasi Filius hominis sicut ipse supra dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis (Joan. III, 13)? Ergo sicut quasi Filius hominis missus est, atque descendit; ita quasi Filius hominis vivit propter Patrem. Denique et qui manducat quasi filium hominis, et ipse vivit propter Filium hominis. Actum ergo incarnationis suae adventui comparavit.

Quod si secunda complacuit, nonne et aequalitatem Filii cum Patre, et similitudinem ejus cum homine manifesta distinctione colligimus? Nam quid est: Sicut ipse vivit propter Patrem, et nos vivimus propter ipsum; nisi quia sic vivificat Filius hominem, sicut Pater in Filio carnem vivificavit humanam? Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat, ut ipse Dominus supra dixit (Joan. V, 21).

Aequalitas ergo filii ad Patrem per unitatem quoque vivificationis astruitur; quando sic vivificat Filius ut Pater. Agnosce ergo ejus vitam et potentiam sempiternam. Similitudo etiam nostra ad filium, et quaedam secundum carnem unitas declaratur; quoniam quemadmodum Dei Filius a Patre, sic homo est vivificatus in carne. Sic enim scriptum est (Rom. IV, 24), quia sicut Deus Jesum Christum a mortuis suscitavit, ita etiam nos quasi homines vivificamur a Dei Filio.

Secundum hanc ergo expositionem non solum ad conditionem humanam derivatur gratia largitatis, sed etiam divinitatis aeternitas praedicatur; divinitatis, quia ipsa vivificat: humanae autem conditionis, quia vivificata est et in Christo.

Quod si quis utrumque ad Christi refert divinitatem: ergo Filius Dei hominibus comparatur; ut ita Filius propter Patrem vivat, sicut nos propter Filium Dei vivimus. Sed Filius Dei vitam largitur aeternam, nos autem largiri nequimus; ergo nostri comparatione nec ille largitur. Habeant igitur Ariani fidei suae praemium, ne vitam aeternam adipiscantur a Filio.

Libet jam ulterius progredi; nam si illis placet hunc locum ad divinae perpetuitatem referre substantiae, accipiant etiam tertiam expositionem. Nonne evidenter videtur dicere quod sicut vivus Pater est, ita vivit et Filius? Quod utique quis non advertat ad unitatem vitae, quod eadem Patris et Filii vita sit, esse referendum? Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Dedit per unitatem: dedit, non ut auferat, sed ut clarificetur in Filio: dedit, ut complaceat: dedit non ut Pater custodiret, sed ut Filius possideret.

Sed objiciendum putant quia dixerat: Ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58). Utique si ad divinitatem referunt, propter Patrem vivit Filius; quia ex Patre Filius est: propter Patrem; quia unius substantiae cum Patre: propter Patrem; quia eructatum est Verbum ex Patris corde (Psal. XLIV, 1), quia a Patre processit, quia ex paterno generatus est utero (Psal. CIX, 3), quia fons Pater Filii est, quia radix Pater Filii est.

Sed dicunt fortasse: Si unitatem putas Patris ac Filii vitae esse, cum Filius dixerit: Et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58), numquid unitas est Filii vitae atque hominum: cum dixerit Filius quia Qui manducat me, et ipse vivit propter me?

Immo plane, sicut unitatem fateor esse vitae coelestis in Patre et Filio per divinae unitatem substantiae, ita vel divinae naturae vel Dominicae incarnationis excepto privilegium, societatem nobiscum vitae spiritalis in Filio esse profiteor per humanae unitatem naturae: Qualis enim coelestis tales et coelestes (I Cor. XV, 18). Denique sicut in illo sedemus ad dextram Patris, non quia cum ipso sedemus, sed quia sedemus in Christi corpore, de quo postea dicemus plenius (Infr. lib. V): sicut, inquam, sedemus in Christo per corporis unitatem: ita et in Christo vivimus per corporis unitatem.

Non solum autem non vereor quia scriptum est: Et ego vivo propter Patrem; sed etiam si per Patrem dixisset, non vererer.

[Alias cap. VI.] Solent enim etiam illud objicere quia dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei; ut clarificetur Filius ejus per ipsum (Joan XI, 4). Non solum enim per Patrem, et a Patre Filius clarificatur, quia scriptum est: Clarifica me, Pater (Joan. XVII, 5); et alibi: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum (Joan. XIII, 31, 32): sed etiam per Filium et a Filio clarificatur Pater, quia veritas dixit: Ego te clarificavi super terram (Joan. XVII, 4).

Sicut ergo clarificatur per Patrem, ita etiam propter Patrem vivit. Unde et quidam δόξαν opinionem magis putaverunt esse, quam gloriam; et ideo sic interpretati sunt: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi; et nunc clarifica me, Pater, hoc est, δόξασον, ut sit hic sensus: Ego opinionem de te hominibus hujusmodi infudi, ut cognoscant te Deum verum; et tu hanc de me confirma illis opinionem, ut credant me tuum Filium et Deum verum. 546