TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Conclusionem igitur totius absolutionis breviter colligamus. Unitas potestatis opinionem injuriosae subjectionis excludit: evacuatio 584 potestatum, et victoria de morte quaesita, triumphatoris utique non minuit potestatem: subjectionem operatur obedientia, obedientiam Christus assumpsit, obedientia usque ad crucem, crux ad salutem. Ergo ubi opus, ibi et auctor est operis. Cum igitur omnia Christo subjecta fuerint per obedientiam Christi, ut in nomine ejus omnes genu flectant, tunc erit ipse omnia in omnibus; nunc enim, quia non omnes credunt, non videntur omnes esse subjecti. Cum omnes ergo crediderint, et Dei fecerint voluntatem, erit omnia et in omnibus Christus: cum Christus fuerit omnia et in omnibus, erit omnia et in omnibus Deus; quia Pater manet semper in Filio. Quomodo ergo infirmitatis arguitur, qui redemit infirmos?

Ac ne forte et illud ad infirmitatem Filii referas, quod scriptum est quia subjecit ei Deus omnia; disce quod omnia sibi etiam ipse subjecerit; scriptum est enim: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae secundum operationem, quo possit etiam subjicere sibi omnia (Phil. III, 20, 21). Didicisti ergo quod omnia possit sibi ipse subjicere, secundum operationem utique divinitatis.

Disce nunc quoniam secundum carnem omnia subjecta accipiat, sicut scriptum est: Qui operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et constituens eum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. V, 20, 21). Secundum carnem igitur ei omnia subjecta tradentur, secundum quam et a mortuis suscitatus est, et secundum animam humanam ac rationabilem subjectionem.

Divine plerique interpretantur quod scriptum est: Nonne Deo subjecta erit anima mea (Psal. LXI, 1)? animam dixit, non divinitatem; animam, non majestatem. Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adjicietis super hominem (Ibid., 3)? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem (Joan. VIII, 40)? Et addidit: Verumtamen pretium meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI, 4). Judaei enim, reportante Juda pretium, recipere noluerunt (Matth. XXVII, 6), currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt.

Haec est pia subjectionis interpretatio. Etenim cum Dominicae passionis hoc munus sit, utique in quo passus est, in hoc erit subjectus in nobis. Quaerimus qua causa? Ut neque angeli, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia separare nos possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 38, 39). Videmus itaque ex his quae diximus, nullam exceptam esse creaturam: sed istis, quas supra dixit, omnem, si qua est, annumeratam esse. 585

Simul etiam illud est considerandum, quod cum in superioribus dixerit: Quis nos separabit a charitate Christi? subter posuit: Neque mors, neque vita, nec alia creatura separare nos poterit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 35). Videmus ergo eamdem charitatem Dei esse, quae Christi est. Denique non otiose posuit charitatem Dei, quae est in Christo Jesu; ne separatam Dei et Christi intelligeres charitatem. Nihil autem est quod charitas dividat, nihil quod divinitas sempiterna non possit, nihil quod lateat veritatem, fallat justitiam, praetereat sapientiam.