TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

[Alias cap. IV.] Dissimilem igitur dicunt esse: nos negamus; immo potius horremus hanc vocem. Sed nolo argumento credas, sancte Imperator, et nostrae disputationi: Scripturas interrogemus, interrogemus apostolos, interrogemus prophetas, interrogemus Christum. Quid multa? Patrem interrogemus, cujus honori studere se dicunt, si Filius degener judicetur. Sed non est honorificentia boni Patris, Filii injuria. Non potest bono Patri placere, si Filius degenerasse potius a Patre, quam Patrem aequasse credatur.

Da veniam, sancte Imperator, si ad ipsos paulisper verba converto. Sed quem potissimum legam Eunomiumne, an Arium, vel Aetium ejus magistros? Plura enim nomina, sed una perfidia, impietate non dissonans, communione discordans: non dissimilis fraude, sed coitione discreta. Cur enim secum nolint convenire, non intelligo. 452

Eunomii personam defugiunt Ariani, sed ejus perfidiam asserunt, impietatem exsequuntur. Aiunt eum prodidisse effusius, quae Arius scripserit. Magna caecitatis effusio! Auctorem probant, exsecutorem refutant. Itaque nunc in plures sese divisere formas. Alii Eunomium, vel Aetium, alii Palladium, vel Demophilum atque Auxentium, vel perfidiae hujus haeredes sequuntur, alii diversos. Numquid divisus est Christus? Sed qui eum a Patre dividunt, ipsi se scindunt.

Et ideo quoniam communiter adversus Ecclesiam Dei, quibus inter seipsos non convenit, conspirarunt, communi nomine haereticos, quibus respondendum est, nominabo. Haeresis enim, velut quaedam Hydra fabularum, vulneribus suis crevit: et dum saepe reciditur, pullulavit, igni debita, incendioque peritura: aut velut quaedam monstruosi Scylla portenti in varias formas distincta perfidiae, velut supervacuum Christianae sectae nomen obtendit: sed quos in illo impietatis suae freto miseros inter naufragia fidei reperit fluctuantes, belluinis succincta prodigiis, tetri dogmatis saevo dente dilacerat.

Cujus speluncam, sancte Imperator, ut ferunt nautae, caecis latebris inhorrentem, omnemque ejus viciniam caeruleis canibus inter perfidiae saxa resonantem, clausa quodammodo praeterire aure debemus. Scriptum est enim: Sepi aures tuas spinis (Eccl. XXVIII, 28). Et alibi: Videte canes, videte malos operarios (Philip. III, 2). Et iterum: Haereticum hominem post primam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio damnatus (Tit. III, 10, 11). Itaque tamquam boni gubernatores quo tutius praetermeare possimus, fidei vela tendamus, Scripturarumque relegamus ordinem. 453