[Alias Cap. V.] An vero in hanc humilitatem Dei Filium deducemus, ut nisi quae audierit, facere aut loqui nesciat: et praescriptam agendi loquendique ei putemus esse mensuram; quia scriptum est: Ex me ipso non sum locutus (Joan. XII, 49); et infra: Sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Ibid. 50)? Sed ad obedientiam carnis, aut ad fidem unitatis ista referantur. Plerique enim doctiores et audire Filium, et dicere aliquid Filio Patrem accipiunt per 575 unitatem naturae, quod enim per unitatem voluntatis novit Filius Patrem velle, videtur audisse.
Unde non officium corporale, sed arbitrium indissociabile cooperationis declaratur; neque enim verborum hic aliquem significat auditum, sed unitatem voluntatis atque virtutis, quae et in Patre est et in Filio. Quam etiam in Spiritu sancto esse memoravit alio loco, dicens: Non enim loquetur a se, sed quaecumque audit, loquetur (Joan. XVI, 13); ut adverteremus quia quidquid Spiritus loquitur, loquitur et Filius: et quidquid loquitur Filius, loquitur et Pater; quia una sententia et operatio Trinitatis est. Sicut enim Pater videtur in Filio, non utique specie corporali, sed unitate divinitatis; ita etiam Pater loquitur in Filio, non temporali voce, nec corporali sono, sed operis unitate. Denique cum dixisset: Pater qui in me manet, ipse loquitur: et opera quae ego facio, ipse facit; addidit: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est. Alioquin propter opera ipsa credite (Joan. XII, 60; XIV, 50).
Hic intellectus est noster secundum divinarum seriem Scripturarum: Ariani autem qui nolunt de Deo aestimare quae digna sunt, vel apto suis meritis confutentur exemplo, ne totum carnaliter credant; cum ipsi patris sui diaboli opera incorporaliter videant. Sicut de eorum consortibus Judaeis Dominus declaravit dicens: Vos quod vidistis patrem vestrum facientem, facitis (Joan. VIII, 38); cum utique non quia diabolum operantem viderint, sed quia arbitria ejus fecerint, arguantur, invisibiliter in his secundum iniquitatem suam diabolo operante peccatum. Hoc secundum Apostolum (II Tim. III, 9) propter insipientiam posuimus perfidorum.
Caeterum satis probatum est Scripturarum exemplis ad unitatem majestatis pertinere divinae, quod et Pater maneat in Filio; et ea quae loquitur Filius, a Patre videatur audisse. Unitatem autem majestatis quibus aliis possumus intelligere, quam quod eadem Patri et Filio deferuntur? Nam quid praecellentius potest dici, quam quod Apostolus (I Cor. II, 8) dixit Dominum majestatis crucifixum?
Filius ergo est et Deus majestatis, et Dominus majestatis; sed non creaturis subjecta majestas: non ergo creatura Filius.
Filius paternae est imago substantiae (Hebr. I, 3): omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius: non ergo creatura Filius.
Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6): sed nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius: non ergo creatura Filius.
Omnis creatura mutabilis: sed non mutabilis Dei Filius: non ergo creatura Dei Filius.
Omnis creatura accidentia et boni et mali recipit suae capacitate naturae, eademque decessionem sentit: Dei autem Filio nihil 576 potest ex ejus divinitate vel decedere vel accedere: non ergo creatura Dei Filius.
Omne opus suum adducet Deus in judicium (Eccl. XII, 14), sed Dei Filius non adducitur in judicium; quia ipse judicat: non ergo creatura Dei Filius.
Postremo ut unitatem intelligas, de ovibus dicens Salvator: Nullus, inquit, rapit eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29, 30).
Sic vivificat Filius, ut Pater: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Sic suscitat Filius, ut Pater: sic conservat Filius, ut Pater. Qui non impar est gratia, quomodo impar est potestate? Sic etiam non perdit Filius, ut Pater. Et ideo ne quis vel duos deos crederet, vel discretionem potestatis induceret, unum se esse cum Patre dixit. Id quemadmodum potest dicere creatura? Non ergo creatura Dei Filius est.
Non idem est regnare et servire: Christus autem et rex est et filius regis: non ergo servus est Dei Filius. Omnis autem creatura servit; sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit: non ergo creatura Dei Filius.
Divine itaque illam parabolam induxit divitis, qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 12), se ipsum secundum substantiam divinitatis incorporationisque describens. Ipse enim dives secundum plenitudinem divinitatis, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset et rex aeternus, et aeterno rege progenitus: peregre profectus secundum corporis susceptionem; quia vias hominis tamquam iter ingressus alienum, venit in hunc mundum, ut regnum sibi pararet ex nobis.
Venit ergo Jesus in hanc terram regnum accipere de nobis, quibus ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Hoc est regnum quod Christus accepit, hoc est, quod Patri tradidit. Nam quomodo regnum accepit, qui erat rex sempiternus? Venit ergo Filius hominis accipere regnum, et reverti. Noluerunt eum suscipere Judaei, de quibus ait: Illi qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite eos (Luc. XIX, 27).
Sequamur Scripturarum ordinem. Ille qui venit, regnum Deo Patri tradet: et cum tradiderit regnum, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 24, 28). Si ut Filius hominis regnum accepit Dei Filius; ut Filius utique hominis etiam 577 traditurus est, quod accepit: si ut Filius hominis tradit, ergo et ut Filius hominis subjectionem, utique per conditionem carnis, non per majestatem divinitatis, agnoscit.
Et tu ad contumeliam objicis, quod ei subjecerit omnia Deus; cum audias quod regnum Filius hominis Deo tradat, et ut in superioribus diximus libris, legeris: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (lib. II, cap. 4)? Si litteram sequamur, vide magis atque adverte unitatem honorificentiae: et Pater subjecit Filio, et Filius Patri tradit. Dic quid sit amplius trahere, an resuscitare? Nonne secundum morem hominum ministerium trahentis, potestas est suscitantis? Sed et Filius ad Patrem trahit, et Pater ad Filium trahit: et Filius suscitat, et Pater suscitat. Facessant sacrilegae commenta discretionis, ubi unitas potestatis est.
Tradat igitur Patri regnum suum Filius? Non deperit Christo regnum quod tradit, sed proficit. Nos sumus regnum, quia nobis dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et sumus regnum Christi ante, postea Patris; quia scriptum est: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Cum in via sum, Christi sum; cum pervenero, Patris sum: sed ubique per Christum, et ubique sub Christo.
Bonum est in regno Christi esse, ut Christus nobiscum sit, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). Sed melius est esse cum Christo: Dissolri enim et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23). Cum in hoc mundo sub peccato sumus, Christus nobiscum est; ut per unius obedientiam justi constituantur multi (Rom. V, 19). Et si peccatum hujus mundi evasero, incipiam esse cum Christo. Denique ait: Veniam iterum, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3); et infra: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24).
Ergo nunc sub regno Christi sumus, dum in corpore versamur, et nondum forma exuimur servi, quam ille cum se exinanivisset, accepit: cum vero gloriam ejus viderimus, quam habuit priusquam mundus esset, erimus in regno Dei, in quo patriarchae sunt et prophetae, de quibus scriptum est: Cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28); ut jam pleniore Dei cognitione potiamur.
Sed in Filii regno et Pater regnat, et in regno Patris Filius regnat, quia Pater in Filio, et in Patre Filius: et in quo habitat Filius, habitat et Pater; et in quo habitat Pater, habitat et Filius, sicut ipse ait: Ego et Pater ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Joan. XIV, 23). Ergo sicut una domus, ita et unum regnum. Eousque autem unum Patris et Filii regnum est, ut quod Filius tradit, Pater accipit, et quod Pater accipiat, Filius non amittat. Ergo in uno regno unitas potestatis est. Nemo igitur 578 divinitatem inter Patrem Filiumque secernat.