TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Igitur prosecutionem tuam videamus, quemadmodum concilies tibi judicem. Dic sane, dic, inquam: Ego te, Christe, puto esse dissimilem Patri. Respondebit et ille: Discerne, si potes; discerne, inquam, in quo putes esse dissimilem.

Dic aliud: Creaturam, inquies, te arbitror. Respondebit et Christus: Si duorum hominum testimonium verum est, tu nec mihi, nec Patri saltem credere debuisti, qui genitum nominavit?

Bonum, inquies, nego. Dicet et ille: Fiat tibi secundum fidem tuam, ut tibi bonus non sim.

Omnipotentem non arbitror. Respondebit et ipse: Non possum ergo tibi tua peccata donare.

Subjectum dico. Referet ad hoc: Cur igitur libertatem ac veniam ab eo petis, quem putas pro servitio esse subjectum?

Video haerere prosecutionem tuam: non urgeo, quia peccatorum meorum ipse sum conscius. Non invideo veniam, quia ipse opto indulgentiam: votum tuum scire desidero. En allego apud judicem desideria tua: non prodo crimina, seriem tuorum exspecto votorum.

Dic itaque ea quae in communi voto sunt; dic, inquam: Domine, fac me ad imaginem Dei. Respondebit ille: Ad quam imaginem? Quam negasti?

Dic: Fac me incorruptibilem. Referet utique: 492 Quomodo te incorruptibilem facere possum, quem tu creaturam dicendo, capacem corruptibilitatis esse voluisti? Mortui resurgent incorrupti, et tu corruptibilem dicis quem Deum cernis (I Cor. XV, 52)?

Dic: Bonus esto mihi. Dicet tibi: Quid postulas, quod negasti? Ego te bonum esse volui, ego dixi: Estote sancti, quoniam ipse sanctus sum (Levit. XIX); et tu mihi id negare contendis? et tu exspectas veniam peccatorum? Sed nemo potest donare peccata, nisi solus Deus. Itaque cum verus et solus tibi Deus non sim, non possum utique tua peccata donare.

Haec Arianus dicat, et Photinianus: Nego te, inquit, Deum. Respondebit ei Dominus: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1). De quo dictum putas, de Judaeo, de gentili, an de diabolo? De quovis dictum sit, Photiniane, tolerabilior est ille, qui tacuit: tu vero et voce ausus es dicere, ut insipiente insipientior probareris. Negas ergo, inquit, Deum; cum ego dixerim: Dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Et tu Deum negas, cujus opera divina circumspicis?

Dicat et Sabellianus: Ego teipsum Patrem et Filium et Spiritum sanctum arbitror. Respondebit et Dominus: Non audis Patrem, non audis Filium. Numquid hic ulla confusio est? Scriptura ipsa te docet Patrem esse, qui detulit judicium: Filium esse, qui judicat. Non audisti me dicentem: Solus non sum; sed ego, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 29).

Dicat et Manichaeus: Ego auctorem carnis nostrae diabolum credo. Respondebit ei: Ergo quid facies in coelestibus? Vade ad auctorem tuum. Ego eos volo mecum esse, quos dedit mihi Pater. Tu te a diabolo creatum, Manichaee, arbitraris: ad illius ergo festina sedem; ubi ignis et sulphur, ubi non restinguitur ejus incendium, ne umquam poena moriatur.

Mitto alia haereticorum portenta, non nomina; quid eis erit judicii, quae erit forma sententiae? Respondebit his omnibus et ille moraliter: Populus meus, quid feci tibi, aut quid constristavi te (Mich. VI, 3)? Nonne ex Aegypto eduxi te, et ex domo servitutis liberavi te?

Sed parum est ex Aegypto liberasse, et ex domo servitutis eripuisse: plus est te ipsum dedisse pro nobis. Dices ergo: Nonne vestras omnes suscepi injurias? Nonne corpus meum pro vobis obtuli? Nonne mortem appetivi, quod non erat divinitatis meae, sed vestrae redemptionis? Haeccine referuntur gratiae? Hoc profecit sanguis meus, sicut in Propheta ipse jam dixi: Quae utilitas in sanguine meo; quia descendi in corruptionem (Psal. XXIX, 10)? Hoc ergo profecit, ut me impie negaretis, pro quibus ista sustinui.

Ego vero tunc, Domine Jesu, et si gravium peccatorum mihi ipse sim conscius, dicam tamen: Non te negavi; habes quod ignoscas fragilitati carnis. Delictum fateor, peccatum non abnuo: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2); quia hoc dixit, emeruit. Ne, quaeso, in judicium intres cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). Non quaero ut judices, sed ut ignoscas.