TheoFonsAd fontes fidei

De fide ad Gratianum

FIDE · Ambrosius Mediolanensis · 380 · LA · 825 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

[Alias cap. VII.] Illud quoque ad separandam Patris et Filii divinitatem objicere consueverunt, quia Dominus dixit in Evangelio: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1); agricolam et vitem diversae dicentes esse naturae, et vitem in agricolae esse potestate.

Sic ergo vultis esse Filium secundum divinitatem, sicut vitis est; ut sine cultore nihil valeat, et possit deseri vel recidi: et ex littera calumniam comparatis, quia Dominus vitem se esse dixit, incarnationis suae significans sacramentum? Tamen si placet ut ex littera argumentemur, fateor et ego, immo profiteor quia vitem se Filius nominavit. Vae enim mihi, si sacramentum salutis publicae denegavero!

Quomodo ergo vultis accipere quod se vitem Dei Filius nominavit? Si secundum divinam substantiam dictum accipitis: et sicut inter agricolam et vitem, ita etiam inter Patrem et Filium divinitatis creditis esse distantiam, geminam Filio, geminam Patri facitis injuriam: Filio, quia si secundum divinitatem inferior est quam agricola, inferior etiam Paulo apostolo vestra assertione necesse est aestimetur; quia et Paulus agricolam se esse dixit, sicut habes: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6). Num ergo vultis ut Paulus melior sit Dei Filio?

Habetis unam injuriam. Alteram, quia si secundum substantiam generationis aeternae, vitis est Filius, cum dixerit: Ego sum vitis, vos palmites estis (Joan. XV, 5); unius nobiscum etiam illa divina generatio videbitur esse substantiae. Sed quis similis tibi in diis, Domine, sicut scriptum est (Exod. XV, 11)? Et rursus in psalmo: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7)?

Nec tamen soli Filio derogatis, sed etiam Patri. Nam si in agricolae nomine omnis paternae praerogativa est potestatis, cum etiam Paulus agricola sit, Patri utique, cui Filium negatis, aequalem Apostolum comparatis.

Deinde cum scriptum sit: Sed neque qui plantat, est quidquam, neque qui rigat: sed qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7); in eo nomine vos summam paternae majestatis locabitis, quod videtis infirmum. Si enim qui plantat, et qui rigat, nihil est, sed qui dat incrementum Deus; videte 550 quid vestra asserere moliatur impietas, ut et Pater nomine sit contemnendus agricolae; et Deus aliquis incrementum paterno operi qui tribuat, requirendus. Impie igitur ex nomine agricolae praeferendam Dei Patris existimant potestatem, in quo sit Patri Deo cum homine appellationis commune consortium.

Quid autem egregium, si ei (ut vultis, haeretici) Filio praeferatur, cujus divina substantia ab humana conditione non discrepet? Nam si vitem Filium secundum divinam substantiam appellatum putatis, non solum corruptelae, incertisque elementorum obnoxium judicatis, sed etiam humanae tantummodo consortem naturae; quia unius naturae sunt vitis et palmites; ut non per incarnationis sacramentum carnem Dei Filius assumpsisse videatur, sed principium sumpsisse de carne.

Ego autem dicam plane carnem ejus, licet novo generationis mysterio, unius tamen naturae fuisse nobiscum, et hoc salutis nostrae sacramentum esse, non divinae generationis exordium. Vitis enim est, quia meas sustinet passiones; quandoquidem in illo nixa fragilis prius humana conditio fecundis redivivae fructibus pietatis adolevit.

Verumtamen si te pompa delectat agricolae; dicas, velim, quis ille sit, qui locutus est in propheta: Domine, notum mihi fac, ut sciam: tunc vidi cogitationes eorum. Ego ut agnus ductus sum innocens ad immolandum, et nesciebam: adversum me cogitaverunt consilium, dicentes: Venite, injiciamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Si enim Filius incarnationis futurae loquitur sacramentum, quia impium est ut de Patre credas, Filius est utique qui supra dicit: Ego plantavi te vitem fructiferam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II, 21)?

Itaque et Filium vides esse agricolam, unius nominis cum Patre, unius operis, unius dignitatis atque substantiae. Ergo si agricola et vitis est Filius, vitem utique secundum incarnationis accipimus sacramentum.

Sed non solum se esse vitem dixit, sed etiam botryonem voce prophetica nuncupavit, tunc quando ad vallem botryonis exploratores Moyses jussu Domini direxit (Num. XIII, 14). Quae est illa vallis, nisi humilitas incarnationis, et fecunditas passionis? Et puto botryonem ideo dictum, quia ex vinea illa translata ex Aegypto, hoc est, ex familia Judaeorum, utilis mundo fructus emicuit (Psal. LXXIX, 9). Nemo certe botryonem potest ad generationem referre divinam: aut qui refert, aliud nihil relinquit, nisi ut botryonem illum natum ex vite credamus. Itaque ascribit insipiens Patri, quod reprehendit in Filio.

Verum si jam dubitari non potest quod vitis secundum incarnationem Dei Filius nominatus sit, videtis secundum quod sacramentum Dominus sit, locutus; Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Nam cum hoc in superioribus dixerit, continuo subjecit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1), ut agnosceres secundum id Patrem esse majorem: quia sicut agricola vitium, ita Pater Dominicae carnis est cultor: quae et augeri potuit per aetatem, et per passionem recidi; ut omne humanum genus ab aestu saecularium noxio voluptatum, diffusae salutaribus brachiis crucis umbra velaret.