TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Arius ergo dicit: Erat quando non erat; sed Scriptura dicit, Erat, non dicit, non erat. Denique Joannes scripsit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1). Ecce quoties erat et nusquam dixit quod non erat. Cui ergo credimus? Joanni in Christi pectore recumbenti, an Ario inter effusa se sua viscera volutanti; ut agnosceremus similem Judae proditoris Arii quoque fuisse perfidiam, quem similis poena damnavit?

Effusa sunt enim et Arii viscera, pudet dicere ubi, atque ita crepuit medius, prostratus in faciem; ea quibus Christum negaverat, foeda ora pollutus. Crepuit enim, sicut etiam de Juda Petrus apostolus dixit (Act. I, 18), quia possedit agrum de mercede injustitiae, et in faciem prostratus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus. Non est fortuita mors, ubi in sacrilegio pari poenae parilis processit exemplum; ut idem subirent supplicium qui eumdem Dominum negaverunt; et qui eumdem Dominum prodiderunt.

Veniamus ad alia. Arius dicit: Antequam nasceretur, non erat: sed Scriptura dicit omnia esse per Filium. Quomodo ergo aliis dedit esse, qui non erat? Cum autem dicit impius, quando et ante, haec utique duo verba tempus ostendunt. Quomodo ergo negant tempus ante Filium, et volunt prius fuisse quae temporis sunt: cum idipsum, quando et ante et aliquando non fuisse, sit temporis? 469

Arius dicit ex nihilo Dei Filium. Quomodo ergo Dei Filius? quomodo paterno generatus ex utero? quomodo eructatum ex corde Verbum legitur, nisi ut ex intimo et inaestimabili Patris intelligatur, ut scriptum est, prodiisse secreto? Filius enim aut per adoptionem, aut per naturam est: per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Quomodo ergo ex nihilo ille, qui ex nihilo fecit omnia (Psal. XLIV, 1)?

Non habet Filium, qui nescit unde sit. Denique nec Judaei habebant Filium, quia unde esset nesciebant. Et ideo dixit his Dominus: Nescitis unde veni (Joan. VIII, 14); et infra: Neque me nostis, neque Patrem meum scitis (Ibid. 19). Qui enim negat ex Patre Filium, nec Patrem ex quo est Filius, novit: neque Filium novit; quia Patrem nescit (Galat. IV, 5).

Arius dicit: Ex alia substantia. Quae igitur alia substantia aequatur Dei Filio, ut ex ipsa Dei Filius sit? Aut quomodo reprehendunt quia nos in Deo aut οὐσίαν Graece, aut Latine substantiam dicimus, cum ex alia dicendo substantia Dei esse Filium, etiam ipsi substantiam Dei esse confirment?

Sed si de nomine substantiae aut naturae divinae voluerint dicere, facile revincentur; quia et οὐσίαν Graece, et Latine substantiam frequenter Scriptura memoravit. Et Petrus vult nos, ut legimus (II Petr. I, 4), divinae consortes fieri naturae. Quod si ex alia substantia Filium dicent, ipsi se revincunt, et verbum substantiae quod metuunt confitendo, et Filium creaturis quibus praeferre se simulant, conferendo.

Arius dicit creaturam Dei Filium, non sicut caeteras creaturas. Quae enim creatura non sicut alia creatura non est? Homo non ut Angelus, terra non ut coelum, sol non ut aqua, lumen non ut tenebrae. Nihil ergo praeferendo donavit, sed ad simplices decipiendos misero colore fraudem suae impietatis obduxit.

Arius dicit mutabilem et convertibilem Dei Filium. Quomodo ergo Deus, si mutabilis; cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum, et non sum mutatus (Malac. III, 6)?