TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

[Alias cap. III.] Aliud rursus objiciunt, asserentes unam atque eamdem potestatem Filii et Patris esse non posse, quia ipse dixit: Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Itaque nihil ex se fecisse Filium dicunt, nec facere posse, nisi quod viderit facientem Patrem.

O praescia sapientia infidelium argumentorum! quae subjecit quod solveret, quaestionem, addendo quod sequitur: Quia quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.); hoc nempe sequitur. Cur ergo scriptum est: Eadem facit Filius, et non talia; nisi ut in Filio unitatem, non imitationem paterni operis aestimares?

Sed tamen ut illorum quoque argumenta discutiamus, quaero ut respondeant, utrum videat Filius opera Patris. Videt itaque, an non? Si videt, ergo et facit: si facit, desinant omnipotentem negare, quem omnia posse facere, quae Patrem facientem viderit, confitentur.

Quid est autem, viderit? Corporaliumne aliquis usus oculorum est? Sed si hoc de Filio velint dicere, corporalis etiam in Patre usum operationis ostendent; ut facientem videat, quod ipse facturus est.

Quid est autem: Non potest Filius facere a se quidquam? Hoc interrogemus, hoc consideremus. Est ergo aliquid impossibile Dei virtuti atque sapientiae? Hoc est enim Dei Filius, qui utique non alienam accepit fortitudinem, sed quemadmodum vita est, non aliena vivificatione subnixus, sed alios vivificans; quia ipse vita est: ita etiam sapientia est, non quasi insipiens accipiens sapientiam, sed qui de suo alios faciat esse sapientes: ita etiam virtus est, non quasi per infirmitatem consecutus incrementa virtutis, sed ipse virtus, qui virtutem fortibus largiatur.

Quomodo ergo virtus quasi cum jurisjurandi attestatione dicit: Amen, amen dico vobis (Joan. V, 19), quod est: Fideliter, fideliter dico? Fideliter 529 ergo dicis, Domine Jesu, et cum sacramenti quadam repetitione confirmas quod nihil facere potes, nisi quod facientem Patrem videris. Fecisti mundum, numquid alterum mundum Patrem tuus fecit, quem quasi ad exemplar acceperis? Ergo necesse est fateantur impii aut duos, aut certe multos esse mundos, quod philosophi asserunt; ut se etiam in hoc errore gentilitatis involvant. Aut si velint verum sequi, dicant sine exemplari te fecisse, quod feceris.

Dic mihi, Domine, quando in mari Patrem incarnatum videris ambulantem (Marc. VI, 48)? Ego enim nescio, ego hoc de Patre credere sacrilegum puto, qui te solum carnem assumpsisse cognovi. Quando videris in nuptiis Patrem aquam in vina vertentem (Joan. II, 9)? Sed solum te unigenitum Filium legi ex Patre natum, solum te ex Spiritu sancto accepi et Virgine secundum incarnationis sacramenta generatum (Matth. I, 25). Ergo ista, quae memoravimus a te gesta, non fecit Pater: sed sine exemplari paterni operis, ad redimendam tuo sanguine salutem mundi, solus immaculatus ex alvo Virginis processisti.

Ac ne forte incarnationis tantummodo putent sequestrandum esse mysterium (licet cum dicunt: Non potest Filius a se facere quidquam (Joan. V, 19), nihil excipiant, ita ut et quidam impius dixerit: Nec culicem facere potest, tam temerario ausu, petulantique sermone majestatem supernae virtutis irridens), dic, Domine Jesu, quam terram sine te Pater fecerit? Coelum enim sine te non fecit, quia scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6).

Sed nec terram sine te fecit, quia scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Nam si aliquid sine te Deo Verbo Pater fecit, non ergo omnia facta per Verbum, et evangelista mentitur. Quod si omnia facta per Verbum, et omnia per te coeperunt esse, quae non erant, utique quae non vidisti a Patre facta, a te ipse fecisti. Nisi forte philosophicas tibi ideas Platonica illa disputatione praestituunt, quas ab ipsis tamen philosophis scimus irrisas. Si autem ex te ipse fecisti, vana est assertio perfidorum, quae auctori omnium, cui suppetit ex se faciendi magisterium, tribuit discendi profectum.

Quod si per te negant coelum esse factum, vel terram, considerent impii quo se suo furore praecipitent, cum scriptum sit: Dii qui non fecerunt coelum et terram, pereant (Jerem. X, 11). Peribit ergo, Ariane, qui quod perierat, et reperit et redemit? Sed ad proposita revertamur. Caeptam objecti loci expositionem urgens, rationes quatuor quibus aliquid fieri non posse affirmamus, explicat, et earum primas tres in Christum non cadere, solutis quibusdam objectiunculis, demonstrat, et Filium propter solam potestatis cum Patre unitatem nihil a se facere posse deducit.

Quomodo non potest Filius facere a se quidquam? Quaeramus quid sit quod facere non possit. Multae sunt impossibilitatum differentiae. Est aliquid natura impossibile, et est aliquid quod est possibile per naturam, impossibile per infirmitatem. Est etiam tertium quod sit possibile per corporis et animi firmitatem, impossibile per imperitiam aut impotentiam. Est etiam quod per definitionem immutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis atque amicitiae fidem sit impossibile mutari.

Sed haec ut evidentius possimus advertere, per exempla nobis disputatio dirigatur. Impossibile est ut avis sapientiae disciplinam aliquam assequatur aut artem: impossibile est et lapidem prodire quoquam; impossibile est enim lapidem moveri, nisi motu moveatur alterius: non potest ergo lapis per se ipsum moveri, et transire de loco. Non potest etiam aquila humanis imbui disciplinis. Habes unam speciem, cui impossibilitatis causa natura est.

Impossibile est et debili facere opera robusti; sed huic alia impossibilitatis causa est; quod enim facere potest per naturam, per infirmitatem non potest. Causa igitur huic quoque impossibilitati infirmitas. Alia ergo impossibilitatis haec species; quoniam a faciendi possibilitate, corporis infirmitate revocatur.

Tertia quoque impossibilitatis est causa, qua etiamsi per naturam quis, et firmitatem corporis facere aliquid possit; non potest tamen facere per imperitiam vel impotentiam, ut aut indoctus, aut servus.

Quis igitur harum, quas enumeravimus, impossibilitatum causas, ut quartam interim sequestremus, Filio Dei existimas convenire? Numquid in sensibilis per naturam, et immobilis, sicut lapis? Lapis quidem est impiis in ruinam, fidelibus angularis. Sed non insensibilis, supra quem sensibilium populorum fideles aedificantur affectus. Non immobilis petra: Bibebant enim ex consequenti petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Non ergo paternum opus per naturae distantiam impossibile Christo.

Numquid forte per debilitatem impossibile ei aliquid existimamus? Sed non ille debilis, 531 qui aliorum debilitates imperiali sermone sanabat. An debilis videbatur, cum paralytico praecipiens: Tolle grabatum tuum, et ambula (Marc. II, 11), sanitatis jam mandabat officium, cum adhuc ille remedium debilitatis oraret? Num debilis Dominus virtutum, cum illuminaret caecos, inclinatos erigeret (Psal. CXLV, 8), mortuos suscitaret (Matth. XI, 5), votis nostris medicinae praecurreret effectus, orantes curaret, et fimbriae mundaret attactus (Marc. VI, 56) ?

Nisi forte debilitatem illam, impii, putabatis, quando vulnera videbatis. Erant quidem illa corporis vulnera, sed non erat vulneris illius ulla debilitas, ex quo omnium vita profluebat. Unde et propheta dixit: Livore ejus nos sanati sumus (Esai. LII, 5). An qui in vulnere debilis non erat, erat in majestate? Quomodo quaere. Cum daemoniis imperaret, et reis peccata dimitteret; an cum rogaret Patrem?

Quo loco fortasse dicant: Quomodo Pater et Filius unum sunt, si Filius nunc imperat, nunc precatur? Et unum sunt, et imperat, et precatur: sed neque cum imperat, solus; nec cum precatur, infirmus. Solus non est, quia quaecumque Pater facit, eadem similiter et Filius facit: infirmus non est, quia etsi in carne infirmatus est propter peccata nostra, tamen illud nostrae erat in eo pacis eruditio, sicut scriptum est, non suae majestatis infirmitas.

Denique ut scias quia secundum bominem rogat, divinitate imperat, habes in Evangelio quia Petro dixit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Eidem autem supra dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18). Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, hujus fidem firmare non poterat; quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit? Quando igitur roget, quando imperet, considera. Rogat quando passurus ostenditur, imperat quando Filius Dei creditur.

Duas igitur species impossibilitatis vacare jam cernimus, quod neque insensibilis, neque infirma potest esse Dei virtus. Numquid tertium profertis in medium, quod quasi imperitus sine magistro facere nihil possit, aut servus sine domino? Ergo mentitus es, Domine Jesu, qui te et magistrum, et dominum ipse dixisti; et fefellisti discipulos tuos, dicens: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13). Sed non falleres, veritas, eos praesertim quos amicos vocasti.

Tamen si ut imperitum te ab artifice secernunt, viderint ut tibi, hoc est, Dei sapientiae dicant peritiam defuisse; unitatem tamen substantiae inter te et Patrem separare non possunt. Artificem namque ab imperito imprudentia, non natura secernit: sed non in Patre artificium, neque in te insipientia; non est enim insipiens sapientia.

Ergo si neque insensibilis in Filio natura, 532 neque debilitas, neque imperitia, neque servitus potest esse; considerent quod et per naturam et majestatem unum sit cum Patre Filius, et per operationem non discrepet a Patre virtus; cum omnia quae Pater fecerit, eadem Filius faciat similiter: neque enim similiter potest quisquam facere idem opus, quod alius fecerit; nisi qui et inaequalitatem non habeat operationis, et naturae ejusdem habeat unitatem.

Adhuc tamen requiro, quid sit quod non possit facere a se Filius, nisi viderit facientem Patrem (Joan. V, 19); et insipienter aliqua de vilioribus exempla propono: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11). Nam quid insipientius, quam de majestate Dei argumenta discutere, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei, quae est in fide (I Tim. I, 4, 5)? Sed argumentis argumenta respondeant: illis verba, nobis charitas, quae in Deo est, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ergo ad infirmationem tam ineptae propositionis, non piget etiam ridicula derivare.

Quomodo ergo videt Filius Patrem? Videt equus picturam, quam per naturam imitari non potest: non utique sic videt Filius. Videt parvulus viri opera majoris, sed imitari non potest: nec utique sic videt Dei Filius.

Ergo si Filius per ejusdem cum Patre arcanum commune naturae invisibiliter et videre et facere potest, et per plenitudinem divinitatis quod voluerit exsequi: quid superest, nisi ut per unitatem inseparabilem potestatis nihil credamus Filium facere, nisi quod viderit Patrem facientem; quia per incomparabilem charitatem nihil a se facit Filius; quoniam nihil vult, quod Pater nolit? Quod utique non infirmitatis, sed unitatis est.