TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

[Alias, cap. III.] Satis ergo claret et solum Deum non esse Patrem sine Filio, et solum Deum non intelligi Filium sine Patre; quia secundum carnem factus legitur Dei Filius, non secundum divinam generationem.

In quo autem factus sit, per os sancti patriarchae locutus asseruit, dicens: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 4 et seq.). Et hic sicut homo, inquit, non sicut Deus, factus sum. Et repleta est malis anima mea: anima utique, non divinitas. Factus est 502 in eo, in quo erat infernis debitus: factus est in eo, in quo cum aliis aestimatus est; divinitas enim similitudinem collationis abjurat. Et tamen in ipsa carne morti obnoxia majestatem adverte divinitatis in Christo. Et si factus est sicut homo, et sicut caro factus est; factus est tamen inter mortuos liber, et liber sine adjutorio.

Sed quomodo hic sine adjutorio fuisse se Filius dicit, cum supra (cap. 2) dictum sit: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20)? Ergo et hic distingue naturas. Adjutorium caro habet, divinitas non habet. Liber igitur est, quia mortis vincula nescivit; non captus ab inferis, sed qui operatus sit in infernis: sine adjutorio est, quia neque per nuntium, neque per legatum, sed ipse per se Dominus salvum fecit populum suum. Quomodo enim potuit adjutorium sui corporis quaerere suscitandi, qui alios suscitavit?

Ac licet homines quoque suscitaverint mortuos; non in sua tamen virtute fecerunt, sed in Christi nomine. Aliud est rogare, aliud imperare: aliud mereri, aliud donare.

Elias ergo suscitavit, sed oravit, non imperavit (III Reg. XVII, 21, 22). Elisaeus suscitavit configuratus mortuo: suscitavit etiam ipsius mortui corporis tactus; ut esset typus venturum eum qui missus in similitudinem carnis peccati, etiam sepultus mortuos suscitaret (IV Reg. XIII et XIV).

Petrus quoque, cum Aeneam curaret, ait: In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Act. II, 6): non in suo ait, sed in Christi nomine. Surge autem verbum est imperantis: sed fiducia de merito est, non praesumptio de potestate; et de nominis operatione, non de sua virtute praeceptionis auctoritas. Quid igitur Ariani dicunt? In nomine Christi et Petrus imperat, et illi nolunt imperasse Dei Filium, sed rogasse.

Sed lectum est quia rogavit. Disce distantiam. Rogat quasi filius hominis, imperat quasi Dei Filius. Annon defertis hoc Dei Filio, quod etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis? Ille dicit: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis (Luc. IV, 3). Ille dicit, impera: vos dicitis, obsecra. Ille credit quod, jubente Dei Filio, elementorum rerumque natura in adversum vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. Et diabolus de potestate aestimandum putat Dei Filium, vos de infirmitate. Tolerabiliora sunt tentamenta diaboli, quam argumenta Arii.

Nec moveat quia potentem Filium dixit hominis, cum Dominum majestatis legeris crucifixum (I Cor. II, 2). Quae autem major potentia, quam supra coelestes potestates habere dominatum (Ephes. I, 21)? Habebat autem qui Thronis, Dominationibus, Angelis imperabat. Nam etsi erat inter bestias, sicut scriptum est (Marc. I, 13), tamen angeli ministrabant ei; ut agnoscas aliud incarnationis esse, aliud potestatis. Secundum carnem itaque tentatur a bestiis, secundum dignitatem ab angelis adoratur. 503

Didicimus igitur factum esse hominem et ad hominem hoc esse referendum. Denique et alibi habes: Qui factus est ei ex semine David (Rom. I, 3), secundum carnem utique ex semine David factus est: Deus autem ante saecula ex Deo natus est. Factum in Scriptura non semper idem esse ac creatum exemplis ex ipsa petitis docet. Inde colligit non cavillandum ex littera more Judaeorum, quibus tamen haereticos pejores probat; atque iterum propositam confirmat sententiam.

Nec semper tamen factum esse ad creationem refertur; scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis (Ps. LXXXIX, 1); et: Factus es mihi in salutem (Ps. CXVII, 14). Non utique creationis definitio vel editio declaratur: sed refugium factus mihi, et conversus mihi dicitur ad salutem, sicut et Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). Nobis factum non creatum ex Patre dixit. Denique quomodo dicat factum nobis esse sapientiam, in posterioribus exposuit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante tempora saecularia in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 7, 8). Ubi mysterium passionis exprimitur, non utique generationis aeternae series declaratur.

Sapientia igitur mea crux Domini est, redemptio mea mors Domini est; sanguine enim pretioso redempti sumus, ut apostolus Petrus dixit (I Petr. I, 19). Sanguine igitur suo, quasi homo, Dominus nos redemit; idemque, quasi Deus, peccata donavit.

Non ergo in verbis quasdam constituamus insidias, et verborum tendiculas aucupemur; ut quia et aliud secundum impios significare putatur sermo qui legitur, non id quod sensus exprimat, sed quod littera ostendat, interpretemur. Sic perierunt Judaei, dum sensuum profunda despiciunt, et sequuntur nuda verborum; Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6).

Et tamen inter duo gravia sacrilegia fortasse detestabilius sit ad divinitatem referre quae carnis sunt, quam ad litteram referre quae spiritus sunt. Illi timuerunt in Deo carnem credere; et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abjurant: isti divinitatis majestatem usque ad carnis infirma deducunt. Detestandi Judaei, qui carnem Domini crucifixerunt: detestabiliores tamen eos arbitror, qui divinitatem Christi cruci subditam crediderunt. Denique qui cum Judaeis saepe tractabat: 504 Haereticum, inquit, post unam correptionem devita (Tit. III, 10).

Nec tamen sine injuria Patris factum nobis esse sapientiam, ad illam inenarrabilem, nec ullis temporibus momentisque obnoxiam Christi generationem sacrilega interpretatione derivant. Nam praeter id quod Filii injuria Patris est contumelia, etiam in Patrem sacrilegia ista procedunt, de quo scriptum est: Fiat autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Aut si de Filio putant dictum, generationi quidem non praejudicant: Deum autem et Deum verum hujus lectionis auctoritate quod abnuunt, confitentur.

Prolixum est si velim singula recensere, quoties factum legerimus, non utique per naturam, sed per gratiam. Nam et Moyses dicit: Adjutor et protector factus est mihi in salutem (Exod.XV, 2). Et David dicit: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias (Ps. XXX, 3). Et Esaias dicit: Factus est omni civitati humili adjutor (Esai. XXV, 4). Non utique sancti Deo dicunt: Creatus es, sed protector et adjutor per gratiam tuam factus es nobis.