TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

[Alias cap. VI.] Quod si Patri et Filio unum Dei nomen et jus est, cum Deus verus, et rex sempiternus sit etiam Dei Filius; non utique secundum divinitatem subjectus est Dei Filius. Subjectum itaque, Imperator auguste, quemadmodum debeamus accipere, consideremus.

Quomodo enim subjectus Dei Filius? Ut creatura vanitati? Sed impium est de divinitatis substantia tale aliquid aestimare.

An quemadmodum creatura omnis Dei Filio, quia aeque scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8)? Sed non Christus sibi ipse subjectus est.

An quemadmodum mulier viro, sicut legimus: Mulieres viris suis subjectae sint (Ephes. V, 22); et alibi: Mulier in silentio discat cum omni subjectione (I Tim. II, 11)? Sed sacrilegum est vel Patri virum, vel Dei Filio mulierem comparare.

An quemadmodum Petrus dixit: Subjecti estote omni humanae creaturae (I Petr. II, 13)? Nec sic utique Christus.

Vel quemadmodum Paulus scripsit: Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V, 21)? Sed neque in suo, neque in alterius Christi timore subjectus est Filius, quia unus est Christus. Quorum verborum vim considerate, quia Patri subjecti sumus, dum etiam Christum veremur.

Quomodo ergo subjectum intelligimus? Totum Apostolicum caput recenseamus; ut nihil videatur fraude subtractum, aut obreptione praestrictum: Si in hac inquit, vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Si autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium (I Cor. XV, 19, 20)? Videtis quoniam de resurrectione Christi tractata est disputatio.

Quoniam sicut per unum hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors; omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28). Quod etiam ad Hebraeos idem Apostolus dixit: Nunc autem nondum videmus omnia illi esse subjecta (Hebr. II, 8). Accepimus Apostolicae seriem lectionis.

Quomodo igitur subjectum dicimus? Sabelliani et Marcionitae dicunt quod haec futura sit Christi ad Deum Patrem subjectio, ut in Patrem Filius refundatur. Si ergo ea erit Verbi subjectio, ut resolvatur in Patrem Deus Verbum: ergo et quaecumque Patri Filioque subjecta sunt, in Patrem et Filium resolventur; ut sit Deus omnia et in omnibus creaturis. Sed absurdum est dicere: non igitur per refusionem subjectio. Alia sunt enim quae subjiciuntur, ea utique quae creata sunt: et alius, cui fit illa subjectio. Conticescant itaque saevae refusionis interpretes.

Atque utinam et illi tacerent, qui quoniam resolubile Dei Verbum, Deique sapientiam probare non possunt, infirmitatem divinitati subjectionis ascribunt, dicentes quia scriptum est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi (I Cor. XV, 28).

Videmus igitur quia nondum subjectum, sed subjiciendum esse Scriptura commemorat: ergo nunc non est subjectus Deo Patri Filius. In quo igitur Filium subjectum fore dicitis? Si in divinitate; nec inobediens est, quia non est a Patre discors: nec subjectus, quia non est servus, sed unicus proprio Patri Filius. Denique cum coelum crearet, terram conderet, et potestatem exercebat et charitatem. Nulla igitur servilis in Christi divinitate subjectio. Si autem nulla subjectio, voluntas libera est.

Quod si eam subjectionem putant Filii, quia cum ejus voluntate omnia faciat Pater, discant hoc ipsum esse individuae potestatis argumentum; quia unitas voluntatis est, quae non coepit ex tempore, sed erat semper. Ubi autem unitas perpetua voluntatis, non utique temporalis subjectionis infirmitas. Si enim per naturam subjiceretur, semper subjectus maneret: cum vero subjiciendus dicatur in tempore, dispensationis ergo susceptae, non perpetuae infirmitatis erit illa subjectio; maxime cum sempiterna Dei virtus non possit statum mutare pro tempore, nec Deo Patri ex tempore jus potestatis accidere. Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subjiciatur: ergo et Deus Pater, si 580 aliquando plus poterit, ut subjectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur.

Quid autem culpae commeruit Filius, ut postea secundum divinitatem subjici posse credatur? Numquid secundum carnem ad dexteram Patris sedere praeripuit, et, invito Patre, sibi praerogativam Paterni solii vindicavit? Sed ipse ait: Omnia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29). Ergo si in omnibus Patri complacet Filius, cur subjicietur qui ante subjectus non erat?

Videamus itaque ne non divinitatis illa, sed nostra fiat in Christi timore subjectio, plena gratiae, et plena mysterii. Itaque rursus Apostolica verba pendamus. Cum autem subjecta, inquit, illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Ergo quid dicis? Nunc subjecta non sunt ei omnia? non subjecti sanctorum chori? non Angeli, qui in terris posito ministrabant (Matth. IV, 11)? non Archangeli, qui etiam ad Mariam adventus Dominici praenuntii mittebantur (Luc. I, 26)? non omnis militia coelestis? non Cherubim et Seraphim, non Throni et Dominationes et Potestates, quae venerantur et laudant?

Quomodo ergo subjecta erunt? Sic utique quemadmodum ipse Dominus dixit: Tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 29); non enim indomiti jugum portant, sed humiles atque mansueti. Haec est plane nec ipsis hominibus vilis, sed gloriosa subjectio; ut in nomine Jesu omne genu curvetur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11). Ideo autem ante subjecta non erant omnia, quia nondum receperant sapientiam Dei, nondum habile jugum Verbi mentis quadam cervice portabant. Quotquot autem, sicut scriptum est, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11).

Dicet aliquis: Ergo jam subjectus est Christus; quia plurimi crediderunt? Minime; quia non in paucis est Christi subjectio, sed in omnibus. Sicut enim si in me concupiscat adhuc caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, non videor esse subjectus, etsi ex parte sim subditus: ita quia omnis Ecclesia unum corpus est Christi, quamdiu genus dissentit humanum, Christum dividimus. Nondum ergo subjectus est Christus, cujus non sunt adhuc membra subjecta. Cum autem fuerimus non multa membra, sed unus spiritus: tunc et ipse subjectus erit; ut per ipsius subjectionem sit Deus omnia et in omnibus.

Sicut autem nondum subjectus est Christus, ita nondum perfectum est opus Patris; quia dixit Filius Dei: Meus cibus est ut faciam 581 voluntatem Patris mei qui me misit, et perficiam opus ejus. Quid igitur quaestionis est, quia in me erit Filii subjectio, in quo imperfectum est opus Patris; quia non sum ipse perfectus? Ergo qui imperfectum opus facio Patris, ipse Filium facio esse subjectum? Sed non est injuria ista, sed gratia; quia in eo quod subjicimur, noster utique, non divinitatis est profectus; ut subjiciamur Legi, subjiciamur gratiae. Quoniam ante, sicut ipse dixit Apostolus, sapientia carnis inimica erat in Deum; Legi enim non erat subdita (Rom. VIII, 7): nunc autem jam per Christi est subdita passionem.