Quoniam, clementissime Imperator, instruendi tui gratia, aliqua de fide mihi scribenda mandaveras, et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus; ideo quasi in procinctu positus, duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem.
Sed quoniam mens prava quorumdam serendis intenta quaestionibus, stylo lacessit uberiore confici; tuae quoque pia me cura clementiae ad caetera vocat, volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti; ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit mihi paulo latius exsequi; ne ea quasi diffidentia assertionis deseruisse potius, quam securitate fiduciae proposuisse videamur.
Et quia Hydraei nominis, et Scyllaei littoris comparationem induximus (Sup. lib. I, cap. 4), ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae, vel famosa naufragia: si quis contra licitum putat colorem disputationis ejusmodi a poeticis fabulis derivatum, et cum in fide nihil quod vituperare possit invenerit, aliquid in sermone reprehendit; agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum Scripturis insertos esse divinis.
Unde enim illud: Hujus et genus sumus (Act. XVII, 8), quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et gigantes (Num. XIII, 34), et vallem Titanum (II Reg. V, 18) prophetici sermonis series non refugit. Et Esaias Sirenas, et filias passerum dixit (Esai. XLIII, 20). Et Hieremias de Babylonia memoravit quod habitabunt in ea filiae Sirenum (Jerem. XXVII, 39); ut ostenderet Babylonis, hoc est, saecularis confusionis illecebras, vetustae lasciviae fabulis comparandas; quae velut scopuloso in istius vitae littore, dulcem resonare quamdam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur: quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur (Hom. XII Odyss.), quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeteriisse. Ita difficile judicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis!
[Alias cap. II.] Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum, et subeundis obnoxiam naufragiis, lasciviae saecularis illecebram judicavit; quid nos aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentia (Rom. XIII, 14)? Et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo: ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). 498
Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per jejunium salutem attulit. Neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia jejunavit. Neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret: sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit; ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est: Quoniam infirmitates nostras suscepit, et aegritudines nostras portavit (Esai. LIII, 4).