[Alias cap. II.] Sed quid vobis videtur, qui bonum et verum Deum Dei Filium denegatis; cum scriptum sit quod nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4)? Nam etsi sunt qui dicantur dii, an inter eos Christum annumeratis, qui dicuntur, et non sunt? Cum speciale sit ejus, ut semper sit: et praeter ipsum bonus et verus alius Deus non sit; quoniam in ipso est Deus: speciale autem etiam Patris sit, ut post ipsum verus alius Deus non sit; quia unus Deus, nec juxta Sabellianos Patrem Filiumque confundens, nec juxta Arianos Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, ut Pater et Filius; separationem divinitatis non habent.