TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

[Alias cap. VI.] Imaginem autem unam, et similitudinem unam supra diximus (Lib. 1, cap. 7), superest ut unius quoque majestatis Patrem Filiumque doceamus. Nec longe aberit; cum enim ipse dixerit de se Filius: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae (Matth. XXV, 31). Ecce Filii expressa majestas est: quid ei deest, cujus increatam majestatem negare non possunt? Est ergo Filii majestas.

Accipiant nunc, ut dubitare non possint, quod Patris et Filii una majestas sit; ipse enim Dominus dixit: Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet; cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26). Quid est: Et sanctorum angelorum, nisi quia honorantur et servi dignitate domini sui?

Dignitatem ergo suam ad Filium et Patrem retulit; non ut angeli habeant cum Patre et Filio aequale consortium, sed ut praeeminentem gloriam Dei cernant. Neque enim suam majestatem angeli habent, sicut lectum est de Filio: Cum sederit in sede majestatis suae (Matth. XXV, 31); sed assistunt, ut Patris et Filii gloriam videant, quibus aut possunt aut merentur aspectibus.

Denique ipsa se explanant verba divina, ut intelligas illam gloriam Patris et Filii cum 516 angeli non esse communem; sic enim habes: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angelis cum eo. Et ut doceret unam majestatem et unam gloriam esse Patris et suam, ipse in alio libro ait: Et Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Marc. VIII, 38). Illi in obsequio, hic in gloria: illi in comitatu, hic in suggestu: illi stant, hic sedet; ut verbo tamen usus utamur humani, hic judicat, hi ministrant.

Divinam autem non praemisit majestatem Patris, et subdidit suam et angelorum; ne de superioribus ad inferiora fecisse gradum quemdam et ordinem videretur. Sed quia Pater inferior videri non poterat, praemisit majestatem suam, et addidit Patris et angelorum; ne se medium inter Patrem et angelos nominando, aut ab angelis ad Patrem per sui quoque incrementa fecisse quemdam videretur ascensum, aut a Patre rursus ad angelos per ordinem cum sui etiam diminutione crederetur fecisse descensum. Nam nos qui unam divinitatem Patris et Filii confitemur, diversum, ut Ariani, ordinem non putamus.