Unde nec illud verendum est, quod solent Ariani saeva interpretatione componere, dicentes factum esse Dei Verbum; quia scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, vita est (Joan. I, 4).
Primum intelligant si ad substantiam divinam referant, quod factum est; Manichaeorum se quaestionibus implicari. Objiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, vita est: est ergo aliquid quod in ipso factum non sit, et mors sit; ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat Ecclesia.
Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse Evangelistam? Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; denique: Quod factum est, pronuntiant et subjungunt: in ipso, hoc est: Quidquid autem factum, est in ipso. Quid est, In ipso? Apostolus docet dicens: In ipso enim sumus, et vivimus et movemur (Act. XVII, 28).
Tamen etiamsi quemadmodum velint, pronuntient, non possunt hic calumniari Deo 505 Verbo, si ad substantiam ejus velint referre: Quod factum est; quin calumnientur et Patri Deo, de quo scriptum est: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21). Ecce hic opera hominis in Deo facta legimus, et ad substantiam tamen divinam referre non possumus: sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud Apostolicum, quod omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16): aut, ut docet praesentis lectionis testimonium, virtutes quibus vitae aeternae fructus acquiritur, in Deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia hujusmodi, quae in voluntate Dei facta sunt.
Ergo sicut in Dei Patris, ita etiam in Christi voluntate et virtute facta sunt, sicut legimus: Creati in Christo in operibus bonis (Ephes. II, 10); et in psalmo: Fiat pax in virtute tua (Ps. CXXI, 7); et alibi: Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24). In sapientia, inquit, fecisti, non sapientiam fecisti. Nam cum omnia in sapientia facta sint, Christus autem Dei sapientia sit (I Cor. I, 24), non accidens utique, sed subsistens et permanens in aeternum; si facta est sapientia, jam deteriore conditione facta est quam omnia; quia sapientia fieri per se ipsam non potuit. Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum esse ad causam refertur.