TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Assertio autem nostrae fidei haec est, ut unum Deum esse dicamus: neque, ut gentes, Filium separemus: neque ut Judaei, natum ex Patre ante tempora, et ex Virgine postea editum denegemus: neque ut Sabellius, Patrem confundamus et Verbum; ut eumdem Patrem asseramus et Filium: neque ut Photinus, initium Filii ex Virgine disputemus: neque ut Arius, plures credendo et dissimiles potestates, plures deos gentili errore faciamus, quia scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4).

Deus enim et Dominus nomen magnificentiae, nomen est potestatis, sicut ipse dicit: Dominus nomen est mihi. Et sicut alibi Propheta asserit: Dominus omnipotens nomen est ei (Esai. XLII, 8). Dominus ergo et Deus vel quod dominetur omnibus, vel quod spectet omnia, et timeatur a cunctis.

Si ergo unus Deus, unum nomen, potestas una est Trinitatis. Denique ipse dicit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In nomine utique, non in nominibus.

Ipse etiam dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum dixit, ne fiat discretio potestatis et naturae: sumus addidit, ut Patrem Filiumque cognoscas; quod perfectus Pater perfectum Filium genuisse credatur: et Pater et Filius unum sint, non confusione personae, sed unitate naturae.

[Alias cap. II.] Unum ergo Deum, non duos aut tres deos dicimus; ut impia Arianorum haeresis dum criminatur, incurrit. Tres enim deos dicit, qui divinitatem separat Trinitatis; cum Dominus dicendo: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius esse Trinitatem potestatis ostenderit. Nos Patrem 446 et Filium et Spiritum sanctum confitemur; ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis.

Omne regnum in se divisum facile destruetur, Dominus hoc dicit (Matth. XII, 25). Non ergo divisum est regnum Trinitatis. Si ergo divisum non est, unum est; quod enim unum non est, divisum est. Tale ergo regnum esse cupiunt Trinitatis, quod divisione sui facile destruatur. Immo quia non potest destrui, constat non esse divisum. Non enim dividitur unitas, nec scinditur; et ideo nec corruptelae subditur, nec aetati.