TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

[Alias cap. III.] Itaque cum verus et bonus Dei Filius, utique omnipotens Deus Dei Filius: num hinc quoque dubitari potest? Supra (lib. I, cap. 1) diximus lectum quia Dominus omnipotens nomen est ei. Ergo quia Filius Dominus, Dominus autem omnipotens; omnipotens est Dei Filius.

Sed accipe etiam eam de qua dubitare nequeas, lectionem: Ecce venit, inquit, cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt: et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. Ego sum Α et Ω, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 7, 8). Quem igitur compunxerunt, et quem speramus esse venturum, nisi Filium? Ergo omnipotens Dominus et Deus Christus est.

Accipe aliud, sancte Imperator, et accipe Christum loquentem: Haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes, quae 477 depraedaverunt vos; quoniam qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus. Quia ecce ego injicio manum meam super eos, qui depraedaveruntvos, et eruam vos; et erunt in praedam, qui depraedaverunt vos, et scient quia Dominus omnipotens misit me (Zacchar. II, 8, 9). Utique qui dicit: Dominus est omnipotens: et qui misit, Dominus est omnipotens. Ergo et Patris et Filii omnipotentia: sed tamen Deus unus omnipotens; quia unitas potestatis est.

Atque ut scias, Imperator auguste, Christum esse, qui locutus est et in propheta et in Evangelio, tamquam in praedestinatione Evangelii per Esaiam dicit: Ipse qui loquebar, adsum (Esai. LII, 6), hoc est: Adsum in Evangelio, qui loquebar in Lege.

Deinde alibi: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 25). Quae sunt omnia? Non utique locutus est de creatis; haec enim omnia facta sunt per Filium: sed ea quae Pater habet, id est, aeternitatem, majestatem, divinitatem, quae nascendo possedit. Ergo eum qui omnia habet, quae Pater habet (scriptum est enim: Omnia quae Pater habet, mea sunt ), omnipotentem esse dubitare non possumus. Objectos adversus Christi omnipotentiam Scripturae textus exponit; ac maxime in eo immoratur, ut eumdem non raro ex humanae naturae affectu locutum probet.

Nec vereor ne quia scriptum est de Deo: Beatus et solus potens (I Tim. VI, 15), ab eo Dei Filius separetur; cum Scriptura Deum solum potentem dixerit, non Patrem solum: et ipse de Christo Deus Pater asserat per Prophetam: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20). Non ergo Pater solus potens, sed potens etiam Deus Filius; in Patre enim laudatur et Filius.

Certe ostendat aliquis quid sit, quod non possit Dei Filius: quis ei adjutor cum coelum faceret, fuit: quis adjutor cum conderet mundum? An qui in constitutione Angelorum et Dominationum adjutore non eguit, eguit ut hominem liberaret?

Scriptum est, inquiunt: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc (Matth. XXVI, 39; Luc. XXII, 42). Et ideo omnipotens est, quomodo de possibilitate 478 ambigit? Ergo quia omnipotentem probavi, probavi utique ambigere eum de possibilitate non posse.

Verba, inquis, Christi sunt. Verum dicis: sed quando, et in qua forma loquatur, adverte. Hominis substantiam gessit, hominis assumpsit affectum. Denique supra habes quia progressus pusillum procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater, si possibile est. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur; Deus enim possibile aliquid aut impossibile nesciebat? Aut aliquid impossibile Deo, cum scriptum sit: Impossibile enim tibi nihil est (Job XXII, 17)?

De quo autem dubitat? de se, an de Patre? De eo utique qui dicit: Transfer: et dubitat hominis affectu. Ergo propheta non putat aliquid impossibile Deo. Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Num infra homines constituis Deum? Et dubitat de Patre Deus, et de morte formidat? Timet ergo Christus; et cum Petrus non timeat, Christus timet? Petrus dicit: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37); Christus dicit: Anima mea turbatur (Joan. XII, 27).

Utrumque verum est, et plenum utrumque rationis; quod et ille qui est inferior, non timet: et ille qui superior est, gerit timentis affectum: ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit; ut eorum qui sacramentum Incarnationis abjurant, excluderetur impietas. Denique et haec dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit.

Eousque autem hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39); cum utique similiter, sit Christi velle, quod Pater vult: cujus similiter est facere, quod Pater facit.

Quo loco etiam illa vestra quaestio conticescit, quam soletis objicere, quia dixit Dominus: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et alibi: Ad hoc descendi de coelo, non ut facium voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38). 479