TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quid putamus Christum judicaturum? Ego scio, judicaturum dico? Immo jam judicavit. Tenemus ejus sententiam: Omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V, 23).

Si displicet sententia, appella ad Patrem, rescinde judicium, quod Pater detulit. Dic quia dissimilem habet Filium. Respondebit tibi: Ego ergo mentitus sum, qui dixi Filio: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26).

Dic quia creavit. Respondebit tibi: Cur ergo adorasti, quem creaturam putasti?

Dic quia minorem generavit Filium. Respondebit: Metire, videamus.

Dic quia ei non debuisti credere. Referet ad hoc: Non tibi dixeram: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5)? Quid est, ipsum audite? Dicentem utique: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVII, 10). Hoc audierunt apostoli, sicut scriptum est: Et ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde (Matt. XVII, 6). Si ceciderunt qui confessi sunt, quid facient qui negarunt? Sed illos Jesus tetigit et levavit: vos jacere patietur; ne videatis gloriam, quam negastis.

Videamus ergo quoniam quem Filius damnat, et Pater damnat. Et ideo honorificemus Filium, sicut honorificamus Patrem; ut per Filium ad Patrem pervenire possimus.