TheoFonsAux sources de la foi

La Foi, à Gratien

FIDE · Ambroise de Milan · 380 · FR · 825 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed esto, indignus obrepserit, latuerit principes portarum coelestium, discubuerit in coena Domini; ingressus Dominus convivii, videns non indutum nuptiale fidei vestimentum, projiciet eum in tenebras exteriores, ubi sit fletus et stridor dentium, si fidem pacemque non servet (Matth. XXII, 11 et seq.).

Servemus igitur nuptiale quod accepimus vestimentum, nec Christo propria denegemus, quem omnipotentem annuntiant angeli, prophetae significant, apostoli testificantur, sicut jam supra ostendimus (Lib. II, cap. 4).

Et fortasse non de istius tantummodo coeli portis propheta dixerit quod praeteribit; et alios enim coelos Dei Verbum penetrat, de quibus dictum est: Habemus enim sacerdotem magnum, principem sacerdotum, qui pertransivit coelos, Jesum Filium Dei (Hebr. IV, 14). Qui sunt isti coeli, nisi et hi de quibus dicit Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1)?

Stat enim Christus ad januam mentis tuae, audi cum dicentem: Ecce sto ad januam, et pulso; si quis mihi aperuerit, ingrediar ad illum; et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Et Ecclesia de eo dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2).

Stat ergo, et non solus stat; sed praecedunt eum angeli, qui dicunt: Tollite portas, principes, vestri (Psal. XXIII, 7). Quas portas? Illas utique de quibus et alibi dicit: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19). Aperi ergo Christo portas tuas, ut ingrediatur in te: aperi portas justitiae, aperi portas 525 pudicitiae, aperi portas fortitudinis atque sapientiae.

Crede angelis dicentibus: Et clevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, Dominus sabaoth (Psal. XXIII, 7). Porta tua vocis fidelis canora confessio est: porta tua ostium verbi est, quam sibi Apostolus optat aperiri, dicens: Ut aperiatur mihi ostium verbi ad eloquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3).

Aperiatur igitur Christo porta tua, nec solum aperiatur, sed etiam elevetur; si tamen aeternalis, est, non caduca; scriptum est enim: Et elevamini portae aeternales. Elevatum est super limen Esaiae, quando Seraphim labia ejus tetigit, et vidit regem Dominum sabaoth (Esai. VI, 7).

Tuae ergo portae elevabuntur, si sempiternum, si omnipotentem, si inaestimabilem, si incomprehensibilem, si eum qui et praeterita omnia et futura noverit, Filium Dei credas. Quod si praefinitae potestatis et scientiae, subjectumque opinaris, non elevas portas aeternales.

Eleventur ergo portae tuae, ut non Ariano sensu parvulus, non pusillus, non subditus ad te Christus introeat; sed intret in Dei forma, intret cum Patre, intret talis, qualis est et coelum et omnia supergressus, emittat tibi Spiritum sanctum. Expedit tibi ut credas quia ascendit, et sedet ad dexteram Patris. Nam si eum inter creaturas et terrena impia cogitatione detineas, si non tibi abeat, non tibi ascendat, nec Paraclitus ad te veniet, sicut ipse dixit: Nam si ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7).

Quod si inter terrena eum requiras, sicut Maria Magdalene requirebat, cave ne et tibi dicat: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Portae enim tuae angustae sunt, capere me non queunt: elevari non queunt, intrare non possum.

Vade ergo ad fratres meos, hoc est, ad illas portas aeternales, quae cum Jesum viderint, elevantur (Ibid.). Aeternalis porta est Petrus, cui portae inferi non praevalebunt (Matth. XVI, 18). Aeternales portae Joannes et Jacobus, utpote filii tonitrui (Marc. III, 17). Aeternales portae sunt Ecclesiae, ubi laudes Christi annuntiare Propheta desiderans, dicit: Ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15).

Grande ergo mysterium Christi, quod stupuerunt et angeli; et ideo venerari debes, et Domino famulus derogare non debes. Ignorare non licet; propterea enim descendit ut credas: si non credis, non descendit tibi, non tibi passus est. Si non venissem, inquit, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV, 22, 23). Quis igitur odit Christum, nisi qui derogat? Sicut enim amoris est deferre, ita odii est derogare. Qui odit, quaestiones movet; qui amat, reverentiam defert. 526