Jam illud ridiculum est, quod quidam ex illo Apostolico discretionem inter Patrem et Filium faciunt potestatis, quia scriptum est: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Aiunt enim non mediocrem divinae majestatis esse distantiam, quia dictum est: Ex illo omnia, et per hunc omnia. Nihil autem expressius, quam quod hoc loco omnipotens Filius evidenti ratione signatur; nam ut ex illo omnia, ita per hunc omnia.
Inter omnia Pater non est, cui dictum est: Quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91). Inter omnia Filius non est, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), et omnia in ipso constant, et ipse est super omnes coelos (Coloss. I, 17). Non ergo inter omnia Filius, sed super omnia: qui secundum carnem quidem est ex familia Judaeorum; idem tamen super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), cujus est nomen super omne nomen, et de quo dicitur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8). Subjiciendo autem omnia, nihil reliquit ei non subjectum, sicut Apostolus dixit (Hebr. II, 8). Quod si hoc etiam secundum incarnationis locutus est sacramentum, quemadmodum possumus de supernae generationis incomparabili majestate dubitare?
Nihil igitur potestatis inter Patrem et Filium certum est interesse. Denique eo usque nihil interest potestatis, ut idem Apostolus ex ipso dixerit esse omnia, per quem omnia sicut habes: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 33).
Si igitur Pater, sicut putant, tantummodo significatur, non potest idem et omnipotens esse, quia ex ipso omnia: et omnipotens non esse, quia per ipsum omnia. Aut igitur invalidum, nec omnipotentem Patrem sua assertione memorabunt, aut certe omnipotentem etiam Filium vel inviti voce propria fatebuntur.
Eligant tamen utrum hic Patrem declaratum putent. Si Patrem, ergo et per ipsum omnia: si Filium, ergo et ex ipso omnia. Si autem et per Patrem omnia, nihil utique Filio derogandum: et si ex Filio omnia, similiter et Filio deferendum.
Ac ne insidiari nos unius arbitrentur obreptione versiculi, totum caput recenseamus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae 547 Dei: quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Ibid., 33 et seq.)
De quo igitur dictum putant, de Patre, an de Filio? Si de Patre: sed non est Sapientia Dei Pater; quia Sapientia Dei Filius est. Quid est autem quod non possit Sapientia, de qua scriptum est: Cum sit una omnipotens et permanens, in se omnia innovat (Sap. VII, 27)? Non ergo accedentem legimus, sed permanentem. Habes ergo juxta Salomonem, omnipotentem et permanentem Sapientiam. Habes etiam bonam, quia scriptum est: Sapientiam autem non vincit malitia (Ibid., 30).
Sed ad propositum revertamur. Quam inscrutabilia sunt, inquit, judicia ejus! Si igitur omne judicium Pater dedit Filio, Filium Pater videtur declarare, qui judicat (Joan. V, 22).
Denique ut scias quia non de Patre, sed de Filio dicit, addidit: Quis prior, inquit, dedit illi? Dedit enim Pater Filio: sed dedit jure generationis, non munere largitatis. Et ideo quia negari non potest a Patre accepisse Filium, secundum quod scriptum est: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27): dicendo tamen: Quis prior dedit illi? non accepisse per naturam a Patre Filium denegavit, sed priorem non posse dici inter Patrem et Filium declaravit; quia etsi Pater dedit Filio, non tamen quasi posteriori dedit: quia increata et inaestimabilis Trinitas, quae unius est aeternitatis et gloriae, nec tempus, nec gradum, vel posterioris recipit, vel prioris.
Quod si Graecos magis codices sequendos putamus, qui habent τὶς προσέδωκεν αὐτῷ vides quoniam cui nihil addi potest, non dispar a pleno est. Ergo si Filio magis convenit hoc totum Apostolicum caput, videmus et de Filio esse credendum, quia ex ipso omnia, sicut scriptum est: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
Esto tamen de Patre dictum putent. Itaque meminerimus quia sicut ex ipso legimus omnia, ita etiam per ipsum omnia: in universitatem quippe totius creaturae Patris et Filii profertur auctoritas. Ac licet superius omnipotentem Filium paterno probaverimus exemplo, tamen quia illis derogare studium est, considerent quia et Patri derogant. Si enim infirmus Filius, quia per ipsum omnia, numquid infirmus et Pater, quia et per Patrem omnia?
Sed ut agnoscant nullam discretionem inter haec esse, iterum demonstrabo ejusdem esse, ex quo aliquid, et per quem aliquid; et ostendam utrumque de Patre lectum. Sic enim habemus: Fidelis Deus per quem vocati estis in communionem Filii ejus (I Cor. I, 9). Quid Apostolus dixerit, considerent. Per Patrem vocamur, et nihil est quaestionis: 548 per Filium creamur, et hoc vilius aestimarunt? Pater in communionem Filii vocavit, et religiose hoc sicut debemus, accipimus: Filius omnia creavit, et putant non liberae fuisse voluntatis arbitrium, sed coactae atque servilis operationis obsequium?
Ut autem agnoscas plenius nihil distare inter Patris et Filii potestatem, cum per Patrem in communionem Filii ejus vocemur; ex Filio est ipsa communio, sicut scriptum est: Quoniam de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I, 16); licet secundum Graecum Evangelium, ex plenitudine ejus intelligere debeamus.
Ecce et per Patrem communio, et ex Filio communio: sed non discrepans, sed una communio; sicut idem Joannes in epistola sua dixit: Et communicatio nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3).
Accipe etiam quia non solum ex Patre et Filio, sed etiam ex Spiritu sancto unam nobis communionem Scriptura commemoravit: Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor. XXIII, 13).
Quaero autem in quo minor videatur is per quem omnia, quam is ex quo omnia? An quia operator asseritur? Sed operatur et Pater; quia verus est, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Sicut igitur Pater operatur, operatur et Filius. Non ergo operator infirmus aut vilis est; quoniam operatur et Pater: et ideo quod commune est Filio cum Patre, vel propter Patrem inferiore loco accipi non oportet; ne Patri potius in Filio ab haereticis derogetur.
Nec mediocre illud, quod alibi etiam idem sanctus Joannes ad refellendas Arianae perfidiae quaestiones, ait: Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam qui facit justitiam, ex ipso natus est (Joan. II, 29). Justus autem quis nisi Dominus, qui justitias dilexit (Psal. X, 8)? Aut quem, sicut superiora indicant, repromissorem vitae habemus aeternae, si Filium non habemus? Si igitur Filius Dei vitam nobis promisit aeternam, et ipse justus est, ex ipso utique nati sumus. Aut si ex Filio nos per gratiam natos negant, nec justum Filium confitentur.
Credas igitur necesse est etiam ex Dei Filio omnia; quia omnium sicut Deus Pater, ita et Filius et auctor est et creator. Videmus ergo inanem esse hanc quaestionem, cum et de Filio credi conveniat, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
Diximus quomodo ex ipso, quomodo etiam per ipsum. In ipso autem omnia esse quis dubitet, cum alibi scriptum sit: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16)? Habes ergo ex ipso gratiam, ipsum operatorem, in ipso omnium firmamentum. 549