TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

In oppido vulgo dicto Louye, sanctus Carolus de Foucauld una cum consubrina, Domina de Bondy, Sanctissimum Sacramentum invisebat, atque quodam die Sacri Cordis effigiem ei ipsa demonstravit. 122Cfr S. Carolus de Foucauld, Ep. ad dominam Bondy (27 Aprilis 1897): id., Lettres à Mme de Bondy. De la Trappe à Tamanrasset, Parisiis 1966. Consobrina haec in Carolo convertendo pluris fuit, sicut ipse agnoscit: «Quoniam Bonus Deus primum suarum misericordiarum te mihi fecit instrumentum, omnes eius misericordiae ex te oriuntur. Si tu me non convertisses, ad Iesum perduxisses ac paulatim, ex verbo in verbum, omne quod est pium bonumque docuisses, essemne ubi equidem hodie sum?». 123Id., Ep. ad dominam Bondy (28 Aprilis 1901): cfr id., Lettres à Mme de Bondy. De la Trappe à Tamanrasset, Parisiis 1966, 83; cfr Epistula ad dominam Bondy (5 Aprilis 1909): «Per te Sanctissimum expositum, benedictiones ac sacrum Cor cognovi!»: ibid., 180. Sed in eo id potissimum concitavit ipsa quod est Iesu ardens amoris conscientia. Omnia inibi residebant, haec erat maioris ponderis res. Atque istud peculiarem in modum in Christi Cordis devotionem contrahebatur, ubi infinitam misericordiam reperiebat: «In infinita misericordia Illius speramus Cuius effecisti, ut Sacrum Cor cognoscerem». 124Id., Ep. ad dominam Bondy (7 Aprilis 1890): Lettres à Mme de Bondy, 30.

Deinceps eius spiritualis moderator, reverendus Henricus Huvelin, eum adiuvabit ad hoc pretiosum mysterium funditus vestigandum: «Cor istud benedictum de quo totiens mihi es locutus». 125Id., Ep. ad abbatem Huvelin (27 Iunii 1892): Père de Foucauld - Abbé Huvelin, Correspondence inédite, Tornaci 1957, 22. Die VI mensis Iunii anno MDCCCLXXXIX Sacro Cordi se consecrat, ubi amorem summum reperit. Christo ipse dicit: «Tantum mihi dedisti beneficiorum, ut videretur ingrati animi esse pro tuo corde non credere idem paratum esse ad copiosam omnium bonorum pluviam mihi tribuendam, qua esset eius magnitudo, atque eius amorem eiusque liberalitatem mensuram excedere» 126S. Carolus de Foucauld, Commentarius (sub finem Decembris 1896): id., Lettres et carnet, Parisiis 1966, 42.. Eremita erit «Iesu Cordis sub nomine». 127Id., Ep. ad abbatem Huvelin (16 Maii 1900): Foucauld – Huvelin, Correspondence inédite, 156.

Die XVII mensis Maii anno MCMVI, eodem die quo frater Carolus, solus, Missam celebrare iam non poterat, scrispit se hoc esse pollicitum: «Concedere, ut Cor Iesu in me viveret, ita ut non ego viverem, sed Iesu cor in me viveret, quemadmodum Nazareth vixit». 128S. Carolus de Foucauld, Commentarius (17 Maii 1906): id., Lettres et carnet, Parisiis 1966, 195. Eius amicitia cum Iesu, ex corde ad cor, nihil habebat intimi ac devotionis. Radix erat illius incomptae vitae Nazarethanae, qua Christum imitari eique se conformari cupiebat. Blanda haec Christi Cordi devotio multum re eius vitae rationem affecit, atque eius Nazareth per admodum personalem necessitudinem cum Christi Corde alita est.

Notae

  1. 122. Cfr S. Carolus de Foucauld, Ep. ad dominam Bondy (27 Aprilis 1897): id., Lettres à Mme de Bondy. De la Trappe à Tamanrasset, Parisiis 1966.
  2. 123. Id., Ep. ad dominam Bondy (28 Aprilis 1901): cfr id., Lettres à Mme de Bondy. De la Trappe à Tamanrasset, Parisiis 1966, 83;cfr Epistula ad dominam Bondy (5 Aprilis 1909): «Per te Sanctissimum expositum, benedictiones ac sacrum Cor cognovi!»: ibid., 180.
  3. 124. Id., Ep. ad dominam Bondy (7 Aprilis 1890): Lettres à Mme de Bondy, 30.
  4. 125. Id., Ep. ad abbatem Huvelin (27 Iunii 1892): Père de Foucauld - Abbé Huvelin, Correspondence inédite, Tornaci 1957, 22.
  5. 126. S. Carolus de Foucauld, Commentarius (sub finem Decembris 1896): id., Lettres et carnet, Parisiis 1966, 42.
  6. 127. Id., Ep. ad abbatem Huvelin (16 Maii 1900): Foucauld –Huvelin, Correspondence inédite, 156.
  7. 128. S. Carolus de Foucauld, Commentarius (17 Maii 1906): id., Lettres et carnet, Parisiis 1966, 195.