Ab Origene initium sumentes, nonnulli Ecclesiae Patres Ioannis 7, 38, scriptum sunt interpretati – «de ventre eius fluent aquae vivae» – sicut ad ipsum credentem assignatum, quamvis hoc eveniat quod ipse a Christo aquam hausit. Sic cum Christo coniunctio non modo sitim est sedatura, sed efficit, ut frigidae aquae pro aliis fiamus fons. Origenes asseruit suam repromissionem perficere Christum, a nobis aquae rivos erumpere facientem: «Ita et anima hominis, quae ad imaginem est Dei, potest in se habere et producere ex se et puteos et fontes et flumina». 170In Numeros hom., 12, 1, 5: SCh 442, 80.
Sanctus Ambrosius suadet, ut a Christo potemus «ut abundet in te fons aquae salientis in vitam aeternam» 171Ep. 11 (29), 24: CSEL 82 ( Sancti Ambrosii Opera, X/1), 92.. Atque Marius Victorinus asseveravit Spiritum Sanctum sic copiose se tradere, ut recipiens efficiatur «venter, effundens flumina aquae viventis». 172Adversus Arium, I, 8: CSEL 83 ( Marii Victorini Opera, I), 64.Sanctus Augustinus asseveravit hoc flumen a credente scatens esse benevolentiam. 173Cfr Tract. in Ioannis Evangelium. XXXII, 4. CCL 36 ( Aurelii Augustini Opera, VIII), 301-302. Sanctus Thomas Aquinas hanc opinationem confirmavit, hoc asseverans: qui «proximo festinat consulere et diversa dona gratiarum recepta a Deo aliis communicare, de ventre eius fluent aquae vivae». 174Expositio in Evangelium Ioannis, VII, 5: ed. Neapoli 1858, 146, b.
Etenim si «sacrificium Crucis, amanti oboedientique animo oblatum, uberrimam infinitamque satisfactionem defert ob culpas humani generis debitam», 175Pius XII, Litt. enc. Haurietis aquas (15 Mai 1956), II: AAS 48 (1956), 321 Ecclesia quae ex Christi Corde oritur producit communicatque omni tempore omnique loco unius Passionis redemptricis effectus, qui homines ad rectam cum Dominum coniuctionem perducunt.
In Ecclesiae sinu Mariae, advocatae et matris, mediationem dumtaxat intellegere possumus «participatam ex unico fonte cooperationem, qui fons est ipsius Christi mediatio» 176S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris Mater (25 Martii 1987), 38: AAS 79 (1987), 411-412. unius Redemptoris, atque «tale autem munus subordinatum Mariae Ecclesia profiteri non dubitat». 177Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 62. Mariae enim cordi devotio nihil tollere vult uni adorationi Christi Cordi debitam, at contra eandem concitare: «Mariae autem maternum munus erga homines hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit». 178Ibid., 60. Interminati fontis ope qui ab aperto Christi latere manat, Ecclesia, Maria et omnes credentes, disparibus rationibus, cursus fiunt aquae vivae. Hoc modo ipse Christus in nostra parvitate suam gloriam ostendit.