TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

Ad hoc mysterium funditus meditandum, opem nobis fert fulgida sanctae Teresiae a Iesu Infante spiritualitas. Noverat ipsa nonnullos homines extremum reparationis genus sibi sumpsisse, ex voluntate bona se aliis donandi, quod sibi voluit, ut veluti quoddam “munimen adversus fulmen” offerentur, ad divinam iustitiam efficiendam: «De animis cogitabam quae sicut victimas Dei Iustitiae se tradunt, ad propulsandas et in se convertendas poenas, nocentibus destinatas». 209Ms A, c. 84r°: S. Teresia a Iesu infante et a Vultu Sancto, Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 212. Quamvis tam mira talis oblatio videretur, ipsi non nimis persuadebatur: «Equidem longe aberam ab hac facienda». 210Ibid. Quod nimium pondus in divina iustitia locaretur, id secum ferebat, ut Christi sacrificium imperfectum putaretur vel partim efficax, aut eius misericordia non satis intensa.

Suam per spiritualem perspicuitatem sancta Teresia detexit aliam adesse rationem sese offerendi, ex qua haud est necesse divinam iustitiam satiare, sed sinere, ut infinitus Domini amor sine impedimentis diffundatur: «O mi Deus!» Tuusne despectus amor tuo in Corde manere debet? Mihi videtur, si animas tu invenires quae holocausti Victimas se tuo Amori offerrent, te eas celeriter consumere; mihi videris felix esse, haudquaquam infinitarum lenitudinum cohibens rivos, qui sunt in te». 211Ibid.

Uni redemptori Christi sacrificio nihil est addendum, sed verum est nostram libertatem repudiatam Christi Cordi haud sinere, ut in hoc mundo “infinitae lenitudinis series” amplificentur. Et ita est quoniam Dominus ipse hanc facultatem servare vult. Quod, potius quam divina iustitia, sanctae Teresiae a Iesu Infante cor obturbabat, quia in eius mente iustitita sub amoris lumine dumtaxat intellegitur. Percepimus omnes divinas perfectiones eam per misericordiam adorare, quas admodum transfiguratas cernebat, amore radiantes. Asseverabat: «Vel Iustitia (et magis forsan quam alia) amore induta mihi videtur». 212Ibid., c. 83v°: 211; cfr S. Teresia a Iesu Infante et a Vultu Sancto, Ep. 226, ad Patrem Roulland (9 Maii 1897): ead., Oeuvres complètes, 588.

Sic eius oblationis actus oritur, haud divinae iustitiae, sed misericordi Amori: «Veluti holocausti victimam misericordi tuo Amori me trado, tibi supplicans, ut indesinenter me conteras, patiens, ut in meam animam undae influant infinitae lenitudinis, quae in te sic concluduntur, ut tui Amoris fiam Martyr, o mi Deus». 213Ead., Oblatio mei ipsius holocausti victimae Amoris misericordis Dei Boni, c. 2r°-v°: ead., Oeuvres complètes, 964. Magni est momenti animadvertere non agi solummodo, ut Christi Cordi sinatur eius amoris pulchritudinem diffundere, totam per fiduciam, sed per nostram quoque vitam alios attingere ac mundum convertere: «In Ecclesiae corde, Matris meae, Amor ero! […] Sic meum somnium efficietur». 214Ead., Ms B, c. 3v°: ead., Oeuvres complètes, 226. Haec duo arte coniunguntur.

Eius oblationem Dominus recepit. Etenim, paulo post flagrantem in alios amorem ostendit atque asseruit eum a Christi corde manare ac per se elongari. Sic suae sorori Leoniae aiebat: «Te diligo vel flagrantius quam communes sorores se diligunt, quoniam nostri caelestis Sponsi Corde te diligere possum». 215Ead., Ep. 186, ad Leoniam (11 Aprilis 1896): ead., Oeuvres complètes, 535. Atque aliquo tempore post Mauricio Bellière dixit: «Ut efficere velim, ut lenitidinem Cordis Iesu intellegas, quid ex te quaerat!». 216Ead., Ep. 258, ad abbatem Bellière (18 Iulii 1897): ead., Oeuvres complètes, 615.

Notae

  1. 209. Ms A, c. 84r°: S. Teresia a Iesu infante et a Vultu Sancto, Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 212.
  2. 210. Ibid.
  3. 211. Ibid.
  4. 212. Ibid., c. 83v°: 211;cfr S. Teresia a Iesu Infante et a Vultu Sancto, Ep. 226, ad Patrem Roulland (9 Maii 1897): ead., Oeuvres complètes, 588.
  5. 213. Ead., Oblatio mei ipsius holocausti victimae Amoris misericordis Dei Boni, c. 2r°-v°: ead., Oeuvres complètes, 964.
  6. 214. Ead., Ms B, c. 3v°: ead., Oeuvres complètes, 226.
  7. 215. Ead., Ep. 186, ad Leoniam (11 Aprilis 1896): ead., Oeuvres complètes, 535.
  8. 216. Ead., Ep. 258, ad abbatem Bellière (18 Iulii 1897): ead., Oeuvres complètes, 615.