Inexstinguibile Christi consolandi desiderium, quod initium sumit a contemplandi dolore id quod pro nobis est passus, alitur nostris servitutibus, nostris adhaesionibus, nostra in fide deficienti laetitia, nostris vanis conquisitionibus palam agnitis et, ultra certa peccata, nostri cordis deficienti responso eius amori ac proposito. Experientia nempe est quae nos purificat, quandoquidem amor lacrimarum purificatione indiget, quae tandem magis Deum sitientes nos reliquunt ac minus in nos inhiantes.
Sic animadvertimus, quo altius fit desiderium Domini consolandi, eo credentis grandiorem cordis fieri compunctionem, quae «culpae non est sensus qui ad terram nos proicit, non est scrupulum quod nos membrorum usu destituit, sed est beneficus stimulus, qui intus ardet ac sanat, quoniam cor, cum proprium malum videt atque agnoscit se esse peccatorem, reseratur, Spiritum Sanctum agentem recipit, aquam vivam quae eum discutit et efficit, ut lacrimae suo in vultu decurrant […] Non agitur de sui commiseratione, uti saepenumero facere inducimur […] At contra per compunctionem illacrimare sibi vult eum serio paenitere, propterea quod per peccatum Deum contristavit; sibi vult nos esse semper debitores ac neutiquam creditores […] Sicut gutta cavat lapidem, ita lacrimae pedetemptim indurata corda cavant. Hoc modo tristitiae miraculum spectamus, bonae quidem tristitiae, quae ad dulcedinem defert […] Compunctio nequaquam a nostro opere pendet, sed est gratia et qua talis per precationem est petenda». 159Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p. 2. Vult «Christo fracto viribus consternato, lacrymas, poenam internam de tanta poena, quam Christus passus est pro me». 160S. Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 203: id., Obras, 195.
Quaerimus ideo, ut nemo manifestationes spernat credentis fervoris populi sancti fidelisque Dei, qui sua ex populari pietate Christum consolari studet. Et cuique suademus, ut ex se quaerat sitne plus rationis, plus veritatis plusque prudentiae in illo amore demonstrato qui Dominum consolari studet, quam in frigidis, abstantibus, computatis minimis amoris actibus, quorum ii sunt auctores qui magis meditatam, cultam maturamque fidem sibi vindicant.