Tanti est hanc spiritualis experientiae sententiam referre circum Christi Cor explicatam: interius scilicet desiderium ei consolationem tribuendi. Non tractabimus nunc “reparationis” exercitium, quam melius locatam putamus in ambitu socialis rationis huius devotionis quamque proximo capitulo explicabimus. Nunc in eo desiderio sistere volumus, quod saepenumero in credentis cor emergit amore flagrantis, cum Christi passionis contemplatur mysterium idque experitur, ut mysterium, quod non modo memoratur, sed per gratiam fit praesens, vel potius, efficit, ut illo redemptionis momento praesentes mystice simus. Si Amatus pluris est quidni eum consolemur?
Decessor Noster Pius XI hunc usum comprobare studuit, cum nos hortaretur, ut agnosceremus Redeptionis mysterium per Christi passionem, ex Dei gratia, temporis spatiique intervalla transcendere, ita ut si Ipse in cruce pro peccatis quoque futuris, nostris peccatis, se tradidisset, eodem modo nostri actus hodie pro eius consolatione oblati, tempus praetergredientes eius sauciatum Cor contingerint: «Quodsi propter peccata quoque nostra, quae futura quidem erant at praevisa, anima Christi tristis facta est usque ad mortem, haud dubium quin solacii nonnihil iam tum ceperit etiam e nostra, item praevisa, reparatione, cum « apparuit illi Angelus de caelo » ( Lc 22,43), ut Cor eius taedio et angoribus oppressum consolaretur. Atque ita Cor Illud sacratissimum, quod ingratorum hominum peccatis continenter sauciatur, etiam nunc mira quidem, sed vera ratione solari possumus ac debemus». 156Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928): AAS 20 (1928), 174.