Videri potest haec devotionis manifestatio haud fundamento sufficienti theologico fulciri, sed cor suas habet rationes. Sensus fidelium perspicit arcanum quiddam hic inesse, quod nostram humanam rationem praetergreditur, quodque Christi passio non est merus praeteritae aetatis eventus: ipsam per fidem communicare possumus. Per sui donationem Christus in cruce est meditandus, ex fidelium pietate, maius quiddam quam mera memoria. Persuasio haec in theologia est bene fundata. 157Cum fidei virtus exercetur, ad Christum conversa, anima non modo ad cogitationes recordandas accedit, sed ad suae vitae divinae realitatem (cfr S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, q. 1. art. 2, ad 2; q. 4. art. 1: ed. Albae Pompeiae - Romae 1962, 1091. 1110-1111). Huic proprii peccati conscientia additur, quae Ipse vulneratis suis umeris tulit, necnon propria imparitas coram tanto amore, qui nos infinite semper superat.
Quidquid est, ex nobis quaerimus quo pacto cum Christo vivo, qui resurrexit, plane felici atque eadem opera cum eo in Passione solando, necessitudo instituatur. Est ob oculos ponendum quod resurrectum Cor suum vulnus servat, ut continuatam memoriam et agens gratia experientiam quandam efficit quae in temporis momento tota non continetur. Utraque persuasio sinit, ut concedamus in mystico quodam cursu nos esse qui rationis conatus praetergreditur atque quod ipsum Dei Verbum suadet ostendit: «At enim – scribit Pius Papa XI - beate regnantem Christum in caelis qui piaculares eiusmodi ritus consolari queant? Scilicet – “da amantem et sentit quod dico” ( In Io. Evang., XXVI, 4) – reponimus, Augustini verbis usi, quae in hunc locum aptissime cadunt. Dei enim amantissimus quisque, si praeteriti temporis spatium respiciat, videt meditando intueturque Iesum pro homine laborantem, dolentem, durissima quaeque perpetientem, «propter nos homines et propter nostram salutem » tristitia, angoribus, opprobriis paene confectum, immo «attritum propter scelera nostra » ( Is 53,5) ac suo nos livore sanantem. Atque haec omnia eo verius piorum meditantur animi, quod peccata hominum ac flagitia quovis tempore perpetrata in causa fuerunt cur Dei Filius morti traderetur». 158Pius XI , Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928): AAS 20 (1928), 173.
Haec Pii XI verba digna sunt quae ponderentur. Etenim cum Scriptura addit quod credentes qui secundum suam fidem non vivunt, quod ad illos attinet, «rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei» (Heb 6,6), aut cum pro aliis dolores sustineo «adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea» (Col 1,24), aut Christus sua in passione non modo pro illius temporis oravit discipulis, verum etiam, «pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me» (Io 17,20), aliquid dicit quod nostra finita exemplaria frangit. Ostendit fieri non posse illud ante et post statuere, absque vinculis, etsi nostra cogitatio nesciat quomdo id explicet. Evangelium, suis ex variis partibus, non modo est cogitandum vel memorandum, sed experiendum, sive in amoris operibus, sive in interiore experientia, sed id ad Christi mortis resurrectionisque mysterium potissimum attinet. Temporis seiunctiones, quas nostra mens adhibet, continere non videntur huius credentis experientiae veritatem in qua miscentur coniunctio patientis Christi et eadem opera vis, consolatio et amicitia quibus cum Eo qui resurrexit fruimur.
Perspiciamus Paschalis Mysterii unitatem, duabus sub suis indissociabilibus speciebus, quae alteram altera collustrant. Hoc unum Mysterium, duabus suis in partibus ex gratia praesens effectum, efficit, ut, dum aliquid Christo solando offerre studemus, ipsi nostri dolores paschali amoris luce illuminentur et transfigurentur. Accidit quod in nostra definita vita hoc mysterium communicamus, quoniam ipse Christus in antecessum nostram vitam participare voluit, in antecessum experiri voluit quod eius ecclesiale corpus esset victurum, cum in vulneribus, tum in consolationibus. Cum in Dei gratia vivimus, haec mutua participatio spiritualis fit experientia. Proinde, Ipse qui resurrexit, gratiae suae virtute, efficit, ut revera cum eius passione arcane coniungi possimus. Id credentia corda noverunt, quae resurrectionis laetitiam experiuntur, sed eadem opera sui Domini sortem participare cupiunt. Ad hanc participationem per dolores, lassitudines, frustrationes ac metus sunt parati, utpote cum vitae sint partes. Haud hoc Mysterium soli exigunt, quia haec vulnera sunt participatio item ad mysticis Christi corporis sortem, quod iter facit in sancto Dei populo quodque Christi in quodlibet historiae tempus ac locum sortem defert. Consolationis devotio non evenit extra historiam ac rem, sed in Ecclesiae itinere caro fit ac sanguis.