TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

Sicut sanctus Carolus de Foucauld, sancta Teresia a Iesu Infante amplam illam devotionem hausit, quae Francogalliam saeculo XIX pervasit. Sacerdo nomine Almirus Pichon eius familiae spiritualis moderator fuit, qui magnus Sacri Cordis habitus est apostolus. Quaedam eius soror religiosum nomen sibi sumpsit “Mariam a Sacro Corde” atque monasterium, quod est ingressa, Sacro Cordi erat dicatum. Attamen eius devotio quaedam peculiaria propria sumpsit, ultra species quibus illa aetate demonstrabantur.

Quindecim annos nata, rationem reperit suam cum Iesu necessitudinem summatim comprehendi: «Cum eo quidem, cuius cor iisdem pulsibus micabat cum meo». 129S. Teresia a Iesu infante, Ep. 67, ad dominam Guérin (18 Novembris 1888): ead., Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 362. Duos post annos, cum ei de Corde loquerentur spinis coronato, in quadam epistula addidit: «Probe scis: Sacrum Cor haud cerno sicut omnes reliquos. Mei sponsi Cor meum solummodo arbitror esse, aeque ac meum Ei dumtaxat esse, atque hac de causa ei in solitudine loquor de hoc delectabili corde ad cor, exspectans facie ad faciem quandoque, ut id contempler» 130Ead., Ep. 122, ad Caeliam (14 Octobris 1890): ead., Oeuvres complètes, 421..

Quodam ex carmine suae devotionis sensum explicat, amicitiae ac fiduciae causa potius factae quam propriorum laborum ex securitate: «Cor volo lenitudine inflammatum quod me sustineat nihil mutuo expetentem quod omnia mei amet, meam quoque infirmitatem [ …]. quod me die ac nocte amet, me neutiquam deserat […]. Deum volo qui mea cum natura qui meus frater fiat atque pati possit […]. Probe scio omnes nostras iustitias Nihil valere pro tuis divinis oculis […]. Quocirca meo pro purgatorio eligo felix tuum aestuantem Amorem, Dei mei Cor!». 131Ead., Carmina, 23, Ad Sacratissimum Cor Iesu (sub mensem Iunium vel Octobrem 1895), 4.7: ead., Oeuvres complètes, 690-691.

Maioris ponderis forsan scriptum, quo Christi Cordis devotionis sensus intellegatur, est epistula quam tribus mensibus ante quam e vita excederet amico Mauricio Bellière scripsit: «Cum Magdalenam video procedentem, frequentibus coram convivis, atque suis lacrimis adorati sui Magistri pedes rigantem, quem primum tangit, animadverto eius cor amoris misericordiaeque abyssos Cordis Iesu intellexisse, cui quamvis peccatrici illud amoris Cor est paratum non modo ei ad ignoscendum, immo vero ad praebenda suae divinae consuetudinis beneficia eandemque ad summa contemplationis fastigia extollendam. Ah, Fraterculo mi dilecte, quoniam mihi quoque copia est facta cordis Iesu amorem intellegendi, tibi confiteor omnem metum a corde meo Eum abiecisse. Mearum culparum recordatio me humiliat atque efficit, ut meis viribus numquam nitar, quae nihil aliud sunt quam infirmitas; at haec recordatio magis quoque de misericordia amoreque mihi loquitur». 132Ead., Ep. 247, ad abbatem Bellière (21 Iunii 1897): ead., Oeuvres complètes, 603-604.

Ethicae mentes, quae misericordiam gratiamque moderari praetendunt, dicerent eam hoc asseverare posse, quippe quae sancta esset, sed peccatricem hoc dicere non posse. Ita se gerentes, a Teresiae spiritualitate eius pulchram novitatem adimunt, quae Evangelii cor refert. Pro dolor quibusdam christianis in locis commune factum est, ut Spiritus Sanctus in quandam figuram concluderetur, quae sineret, ut omnia proprio moderamine tenerentur. Attamen sagax haec Ecclesiae Doctor eos refellit atque huic angustae interpretationi his perplanis verbis directo refragatur: «Etiamsi omnia possibilia crimina admisissem, eandem usque haberem fiduciam: sentio hanc offensionum multitudinem ut aquae gutta fore in ardentem folculum iacta» 133Ead., Novissima colloquia: Quaternus Flavus Matris Agnetis, 11 Iulii 1897, 6: ead., Oeuvres complètes, 1037..

Sorori Mariae liberalem ob Dei amorem ac martyrii alacritatem eam laudanti verbosius per epistulam respondit, quae hodie insigne est miliarium historiae spiritualitatis. Pagina haec miliens esset legenda propter altitudinem, claritatem ac pulchritudinem. In ipsa sororem a “Sacro Corde” adiuvat, ut haec devotio ne vertatur in doloris speciem, quandoquidem reparationem nonnulli intellegebant veluti genus quoddam principatus sacrificiorum aut morum adimplendorum. At cotra omnia in fiduciam congerit, ut potiorem oblationem, Christi Cordi acceptam: «Meae martyrii voluptates nihil sunt, non mihi infinitam tribuunt fiduciam, quam in corde animadverto. Ut verum fatear, spirituales divitias iniustum efficiunt hominem, cum quis in iis indulgenter nititur, se pluris esse puntans […] Quod quidem Ei placet est me videre meam parvitatem amantem atque meam paupertatem, est caeca spes quam in eius misericordia habeo. Unus est hic meus thesaurus […] Si laetitiam percipere vult, doloribus allici, suam ipsa consolationem quam quaerit […] Intellegat ad Iesum amandum, ad eius amoris victimae gerendas partes, quo magis quispiam sit debilis, sine desideriis vel virtutibus, eo magis huius Amoris operis esse eum prope, qui exhaurit et commutat! […] O quam vellem, quod sentio ut intellegeret! Est fiducia ac nihil aliud quam fiducia quae ad Amorem nos perducere debet!». 134Ead., Ep. 197 , ad Sororem Mariam a Sacro Corde (17 Septembris 1896): ead., Oeuvres complètes, 552-553. Hoc non sibi vult Teresillam sacrificia, dolores, aerumnas non obtulisse, ut Christi dolores communicaret, sed cum funditus rem percipere vellet, curabat ne iis oblationibus pondus tribueretur, quod non habent.

Compluribus eius scriptis eam contendere videmus adversus spiritualitatis species, quae humanis viribus, proprio merito, sacrificiis oblatis, certis effectibus “ad caelum obtinendum” nimis nituntur. Ad eius mentem «meritum non stat in multum dando, sed in recipiendo». 135Ead., Ep. 142, ad Caeliam (6 Iulii 1893): ead., Oeuvres complètes, 463. Haec nonnulla scripta persignificantia denuo legamus, ubi in hac instat via, quae est ratio simpliciter et celeriter Domini per cor acquirendi.

Sic Leoniae sorori scribit: «Te certiorem facio bonum Deum multo meliorem esse quam cogites. Intuitu quodam, amoris suspiritu est contentus. Ad me quod attinet, censeo perfacile esse factu perfectionem exercere, quandoquidem intellexi, ut sufficeret Iesum per cor acquirere! Puerum intuere qui modo matris amaritudinem concivit. […] Si in eam bracchia is protendit, subridens ac dicens “Amplexare me, non amplius faciam”, nonne eum ad suum cor blande admovebit mater, sui pueri obliviscens ioca? Probe tamen ipsa novit suum carum puerulum, occasionem nactum, id facturum; at nihil refert: si is denuo eam ex corde praehenderit, poenam numquam sufferet». 136Ead., Ep. 191, ad Leoniam (12 Iulii 1896): ead., Oeuvres complètes, 542-543.

In epistula quadam ad Patrem Adolfum Roulland ait: «Mea quidem vita omnis est fiduciae et amoris, atque non intellego animas tam lenem amicum timentes. Nonnumquam, cum quaedam spiritualia scripta lego in quibus perfectio circumdata videtur compluribus impedimentis et obstaculis, nec non compluribus fallaciis, meus miserus spiritus cito fatigatur, doctrina praeditum librum plico, qui caput contundit et cor arefacit, et Sacram Scripturam accipio. Tunc omnia refulgentia apparent, verbum unum meae animae infinitos prospectus reserat, facilis apparet perfectio: intellego, ut proprium nihil agnoscere sufficiat et tamquam puerum sese Dei bracchiis committere». 137Ead., Ep. 226, ad Patrem Roulland (9 Maii 1897): ead., Oeuvres complètes, 588-589.

Ad reverendum Mauricium Bellière se convertens de parente autumat: «Non censeo felicis patris cor pro filiali filii fiducia contineri posse, cuius sinceritatem amoremque novit. Haud tamen ignorat plus quam semel in easdem culpas incidere filium, sed semper est paratus ad ei ignoscendum, si filius corde eum capessit». 138Ead., Ep. 258, ad abbatem Bellière (18 Iulii 1897): ead., Oeuvres complètes, 615.

Notae

  1. 129. S. Teresia a Iesu infante, Ep. 67, ad dominam Guérin (18 Novembris 1888): ead., Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 362.
  2. 130. Ead., Ep. 122, ad Caeliam (14 Octobris 1890): ead., Oeuvres complètes, 421.
  3. 131. Ead., Carmina, 23, Ad Sacratissimum Cor Iesu (sub mensem Iunium vel Octobrem 1895), 4.7: ead., Oeuvres complètes, 690-691.
  4. 132. Ead., Ep. 247, ad abbatem Bellière (21 Iunii 1897): ead., Oeuvres complètes, 603-604.
  5. 133. Ead., Novissima colloquia: Quaternus Flavus Matris Agnetis, 11 Iulii 1897, 6: ead., Oeuvres complètes, 1037.
  6. 134. Ead., Ep. 197 , ad Sororem Mariam a Sacro Corde (17 Septembris 1896): ead., Oeuvres complètes, 552-553. Hoc non sibi vult Teresillam sacrificia, dolores, aerumnas non obtulisse, ut Christi dolores communicaret, sed cum funditus rem percipere vellet, curabat ne iis oblationibus pondus tribueretur, quod non habent.
  7. 135. Ead., Ep. 142, ad Caeliam (6 Iulii 1893): ead., Oeuvres complètes, 463.
  8. 136. Ead., Ep. 191, ad Leoniam (12 Iulii 1896): ead., Oeuvres complètes, 542-543.
  9. 137. Ead., Ep. 226, ad Patrem Roulland (9 Maii 1897): ead., Oeuvres complètes, 588-589.
  10. 138. Ead., Ep. 258, ad abbatem Bellière (18 Iulii 1897): ead., Oeuvres complètes, 615.