TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

Sorores ac Fratres, suademus, ut hoc reparationis genus evolvatur, quod tandem requirit, ut Christi Cordi nova facultas offeratur in hoc mundo eius flagrantis lenitudinis flammas diffundendi. Si quidem verum est reparationem secum ferre compensandi desiderium iniurias quoquo modo increato Amori ex oblivione aut offensa illatas, 217Cfr Pius XI, Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928): AAS 20 (1928), 172. aptissima nempe est ratio, ut amor noster Domino se amplificandi facultatem offerat, pro iis vicibus quibus est repudiatus vel negatus. Hoc usu venit si mera “consolatio” Christi praetermittitur, de qua in praeterito capite locuti sumus, et in fraternis amoris actibus fit, quibus Ecclesiae mundique vulnera sanamus. Hoc modo nova indicia virtuti Christi Cordis restituenti praebemus.

Detrectationes doloresque quos hi amoris actus in proximi beneficium sibi vindicant Christi passioni nos coniungunt, atque cum Christo patientes in «illa mystica crucifixione, de qua Apostolus loquitur, multo copiosiores propitiationis ac reparationis fructus pro nobis aliisque colligemus». 218Ibid. Christus unus per crucis pro nobis sacrificium suum salvat, Ipse unus redimit, «unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» ( 1 Tim 2,5-6). Reparatio quam offerimus participatio est libere recepta eius redimentis amoris eiusque unius sacrificii. Sic adimplemus «ea quae desunt passionum Christi in carne [nostra] pro corpore eius, quod est ecclesia» ( Col 1,24), atque ipse Christus suae totius donationis ex amore effectus per nos producit.

Dolores illud nostrum ‘ego’ sauciatum saepenumero respiciunt, sed ipsa Christi Cordis humilitas exinanitionis viam nobis demonstrat. Se exinaniens ad nos accedere voluit Deus, se parvulum reddens. Quod Antiquum iam Testamentum per varias imagines docet, quae Deum ostendunt qui in historiae parvitates ingreditur ac patitur se a populo repudiari. Eius amor cum cotidiana amati populi vita miscetur, qui responsionis mendicus fit, quasi si licentiam peteret suam gloriam demonstrandi. Ceterum, «fotasse semel, suis ex verbis, Dominus Iesus suum cor memoravit. Atque hoc unum extulit: “lenitudinem et humilitatem”, perinde ac si dicere vellet per hanc tantum viam acquirere hominem vellet». 219S. Ioannes Paulus II, Catechesis, 20 Iunii 1979: L’Osservatore Romano, 22 Iunii 1979, p.1. Cum Christus dixit: «discite a me, quia mitis sum et humilis corde» ( Mt 11,29), nobis ostendit «ad se demonstrandum nostra parvitate indigere nostraque exinanitione». 220Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 27 Iunii 2014: L’Osservatore Romano, 28 Iunii 2014, p. 8.

Ex iis quae diximus tanti est diversas species inseparabiles denotare, quoniam in proximum hi amoris actus, una cum renuntiationibus, abnegationibus, doloribus ac laboribus quae secum ferunt, suo funguntur munere, cum ipsius Christi caritate aluntur. Sinit ipse, ut amemus sicut Ipse amavit et sic Ipse porro amat et per nos servit. Si una ex parte parvus fieri et exinaniri videtur, quoniam per actus nostros suum amorem demonstrare voluit, altera ex parte, in meris misericordiae operibus, eius Cor glorificatur ac totam suam magnitudinem ostendit. Humanum cor, quod Christi amori dat locum totam per fiduciam atque patitur, ut suum per ignem in propriam vitam diffundatur, alios amare valet, ut Christus, parvum se reddens omnibusque proximum. Sic Christus propriam sitim restinguit atque in nos ac per nos suae flagrantis lenitudinis gloriose flammas diffundit. Animadvertimus venustam congruentiam adesse in his omnibus.

Itaque, ut haec devotio una cum omnibus suis divitiis intellegatur, addere necesse est, ob oculos habito eo quod de trinitaria ratione dictum est, quod ex reparatione Christus ad Patrem se offert per Spiritum Sanctum in nobis. Itaque Cordi Christi reparatio, denique ad Patrem convertitur, qui sibi complacet nos Christo coniunctos conspiciens, cum per Ipsum, cum Ipso et in Ipso nos offerimus.

Notae

  1. 217. Cfr Pius XI, Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928): AAS 20 (1928), 172.
  2. 218. Ibid.
  3. 219. S. Ioannes Paulus II, Catechesis, 20 Iunii 1979: L’Osservatore Romano, 22 Iunii 1979, p.1.
  4. 220. Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 27 Iunii 2014: L’Osservatore Romano, 28 Iunii 2014, p. 8.