TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

Sanctus Bernardus, ad coniunctionem cum Christo hortans huius devotionis divitiis utebatur, vitae mutationem propositurus, in amore nisam. Putabat quidem ipse fieri posse affectionis mutationem, voluptatibus mancipatae, quae non laxatur inconsulte cuidam iubenti obtemperando, sed per responsionem ad Christi amoris dulcedinem. Malum bono vincitur, malum per amoris incrementum vincitur: «Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu, dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige et tota virtute, ut nec mori pro eius amore pertimescas […]. Sit suavis et dulcis affectui tuo Dominus Iesus, contra male utique dulces vitae carnalis illecebras, et vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavum clavus expellit». 179Sermones super Cantica Canticorum, 20, 4: SCh 431, 132.

Sanctus Franciscus de Sales postulatione Iesu maxime illuminabatur: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde» ( Mt 11,29). Hac ratione, asseverabat, in humilioribus ordinarioribusque rebus Domini cor furamur: «Nobis erit contentus solummodo si probe ei servire studemus in potioribus praestabilioribusque aeque ac parvis despectisque rebus; utrisque ipsius cor rapere possumus […]. Parva caritatis cotidiana acta, capitis dolor, dentium dolor, levis insanitas, mariti uxorisve insolentia, vas fractum, offensiuncula, sanna, digitabuli, anuli, linteoli amissio; parvus nisus, ut dormitum cito vesperi eatur atque summo mane surgere orandi et communionis recipiendae gratia; parva illa experta verecundia devotionis actus publice agendi; summatim, omnes parvae adversitates susceptae atque amore retentae magnam quidem divinae Bonitati afferunt voluptatem». 180Introitus ad vitam devotam, III, 35: Oeuvres complètes de Saint François de Sales, III, Annecii 1893, 254-255. Sed tandem nostrae Christi Cordis amori responsionis clavis est proximi amor: «Firmus quidem, diutinus, immutabilis amor, qui ineptias, qualitates vel hominum condiciones posthabens, mutationes vel alienum animum haud subiit. […] Dominus Noster perpetuo nos amat, nostras labes tolerat sicut nostras imperfectiones; quapropter idem agere debemus cum nostris fratribus, numquam eos ferre desinentes». 181S. Franciscus de Sales, Sermo 22 , in dominicam XVII post Pentecosten seu in anniversarium dedicationis ecclesiae a Visitatione (30 Septembris1618): Oeuvres complètes, IX ( Sermons, III), Annecii 1897, 200-201 .

Sanctus Carolus de Foucauld Iesum imitari cupiebat, vivere sicut Ipse vixit, agere sicut Ipse egit, usque facere quod eius loco Iesus facturus fuisset. Ad hoc plane perficiendum propositum oportebat, ut Christi Cordis sensibus se aequaret. Sic verba iterum apparent “amor pro amore”, cum dicit: «Pati cupio, ut ei amorem pro amore reddam; […] ut eius operam communicem, me cum eo tradam, quamvis nihil sim, sicut sacrificium, sicut victimam pro hominum sanctificatione». 182Recessus Nazareth (7 Novembris 1897), I. Jésus. Sa Passion (résolutions): id., La dernière place, Parisiis 1974 (= Oeuvres spirituelles de Père Charles de Foucauld, IX: Retraites en Terre Sainte, I), 76. Iesu amoris deferendi cupiditas, eius missionarium munus inter pauperiores ac terrarum orbe miseriores effecit, ut haec sibi sumeret verba Iesus Caritas, una cum Christi Cordis effigie cruce superposita. 183A mense Martio anni 1902 omnes eius epistulae verba Iesus Caritas referebant a Cordis effigie seiuncta cruce superposita. Non fuit leve consilium: «Totis meis viribus demonstrare, afferre his pauperibus fratribus deperditis studeo quomodo nostra religio tota sit caritas, tota sit fraternitas et eius symbolum sit Cor». 184S. Carolus de Foucauld, Ep. ad abbatem Huvelin (15 Iulii 1904): Père de Foucauld - Abbé Huvelin, Correspondence inédite, Tornaci 1957, 221. Cum aliis fratribus morari optavit «in Marochio in Christi Cordis nomine». 185Cfr S. Carolus de Foucauld, Ep. ad abbatem Martin (25 Ianuarii 1903): id., Lettres à mes frères de la Trappe, Parisiis 1969, 245. Huiusmodi eorum evangelizandi opera irradiatio quaedam esset futura: «Caritas a fraternitate elucere debet, sicut a Iesu corde elucet». 186Relatum in Renatus Voillaume, Les fraternités du Père de Foucauld: mission et ésprit, Parisiis 1946, 173. Hoc desiderium pedetemptim universalem fratrem eum reddidit, quoniam, cum fingi a Christi Corde pateretur, omnes homines languentes in corde suo fraterno hospitio accipere cupiebat: «Nostrum cor, sicut Ecclesiae, sicut Christi Cor, omnes homines complecti debet». 187S. Carolus de Foucauld, Commentaria super Evangelia de virtutibus, 77 ( Mt 20, 28): id., Aux plus pétits des mes frères, Parisiis 1973 (= Oeuvres spirituelles de Père Charles de Foucauld, IV: Méditations sur les passages des saints Évangiles relatifs à quinze vertus, II), 82. «Iesu Cordis amor in homines, amor nempe quem sua in Passione ostendit is esse debet quem in omnes homines habere debemus». 188Ibid., 90 ( Mt 27, 30): 95.

Reverendus dominus Huvelin, sancti Caroli de Foucauld spiritualis moderator, asseverabat, «cum Dominus noster in corde quodam vivit, hos sensus ei infundit et hoc cor in parvulos inclinatur. Talis fuit cordis mos Vincentii de Paul. […] Cum Dominus noster in sacerdotis anima vivit, eum in pauperes inclinat». 189Henricus Huvelin, Quelques directeurs d’âme au XVII siècle, Parisis 1911, 97. Tanti est significare quomodo hoc sancti Vincentii studium, quod Dominus Huvelin describit, alitum sit per Christi Cordi devotionem. Vincentius hortabatur «a Domini nostri corde ad nonnulla consolationis verba erga miserum aegrum haurienda». 190Cfr Colloquium 85 , De ministerio erga aegrotos et cura salutis (11 Novembris 1657): S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, X, Parisiis 1923, 334. Ut id efficiatur, necesse est cor proprium cum amore et Christi Cordis lenitudine commutare, atque sanctus Vincentius hanc persuasionem saepenumero praedicando consiliaque tradendo ita iterabat, ut praecipuum quiddam fieret eius Congregationis Constitutionum: «Omnes summum locabunt studium in hanc doctrinam discendam a Iesu traditam: “Discite a me qui mitis sum et humilis corde”; illud ob oculos habeatur, sicut Ipse dicit, quod per lenitudinem terra possidetur, quoniam ex hac exercita virtute hominum corda acquiruntur, ut ad Deum convertantur, quod obtinere non possunt quotquot proximum graviter acriterque tractant». 191Regulae communes Congregationis Missionis, II, 6: S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, XIII, Parisiis 1924.

Notae

  1. 179. Sermones super Cantica Canticorum, 20, 4: SCh 431, 132.
  2. 180. Introitus ad vitam devotam, III, 35: Oeuvres complètes de Saint François de Sales, III, Annecii 1893, 254-255.
  3. 181. S. Franciscus de Sales, Sermo 22 , in dominicam XVII post Pentecosten seu in anniversarium dedicationis ecclesiae a Visitatione (30 Septembris1618): Oeuvres complètes, IX ( Sermons, III), Annecii 1897, 200-201 .
  4. 182. Recessus Nazareth (7 Novembris 1897), I. Jésus. Sa Passion (résolutions): id., La dernière place, Parisiis 1974 (= Oeuvres spirituelles de Père Charles de Foucauld, IX: Retraites en Terre Sainte, I), 76.
  5. 183. A mense Martio anni 1902 omnes eius epistulae verba Iesus Caritas referebant a Cordis effigie seiuncta cruce superposita.
  6. 184. S. Carolus de Foucauld, Ep. ad abbatem Huvelin (15 Iulii 1904): Père de Foucauld - Abbé Huvelin, Correspondence inédite, Tornaci 1957, 221.
  7. 185. Cfr S. Carolus de Foucauld, Ep. ad abbatem Martin (25 Ianuarii 1903): id., Lettres à mes frères de la Trappe, Parisiis 1969, 245.
  8. 186. Relatum in Renatus Voillaume, Les fraternités du Père de Foucauld: mission et ésprit, Parisiis 1946, 173.
  9. 187. S. Carolus de Foucauld, Commentaria super Evangelia de virtutibus, 77 ( Mt 20, 28): id., Aux plus pétits des mes frères, Parisiis 1973 (= Oeuvres spirituelles de Père Charles de Foucauld, IV: Méditations sur les passages des saints Évangiles relatifs à quinze vertus, II), 82.
  10. 188. Ibid., 90 ( Mt 27, 30): 95.
  11. 189. Henricus Huvelin, Quelques directeurs d’âme au XVII siècle, Parisis 1911, 97.
  12. 190. Cfr Colloquium 85 , De ministerio erga aegrotos et cura salutis (11 Novembris 1657): S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, X, Parisiis 1923, 334.
  13. 191. Regulae communes Congregationis Missionis, II, 6: S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, XIII, Parisiis 1924.