TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

Christi Cor contemplantes, usque ad finem perveniens, consolatione afficimur. Dolor nempe quem in corde animadvertimus in totam fiduciam convertitur, atque tandem quod manet est gratus animus, lenitudo, pax, eius amor qui in nostra vita regnat. Compunctio «haud aegritudinem secum fert, at animam levat ponderibus, quoniam in peccati vulnere agit, nos cum comparet ad inibi utique Domini blanditiam recipiendam». 161Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p. 2. Atque nostri dolores cum Christi in cruce doloribus coniunguntur, quia cum dicimus gratiam sinere, ut cunctas discrepantias superemus, id sibi vult, ut Christus quoque, cum patiebatur, omnes discipulorum dolores in historiae decursu communicabat. Ita, si patimur, interiorem consolationem experiri possumus, scientes ipsum Christum pati nobiscum. Eum consolari cum optamus, consolatione ipsi afficimur.

Sed in quodam huius contemplationis cordis credentis momento, illud Domini grave personare debet: «Consolamini, consolamini populum meum» (Is 40,1). In memoriam redeunt sancti Pauli verba qui nos monet Deum nos consolari, «ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo» (2 Cor 1,4).

Id nos nunc allicit, ut communitariam, socialem ac missionariam rationem funditus vestigemus cuiuslibet verae Christi Cordi devotionis. Quo enim tempore Christi Cor nos ad Patrem ducit, eodem nos ad fratres invitat. In famulatus, fraternitatis ac missionis fructibus quos per nos fert Christi Cor, Patris voluntas completur. Hoc modo res ad finem adducitur: «In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis» (Io 15,8).

Notae

  1. 161. Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p. 2.