TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

Bona intentio non sufficit; oportet utique interior adsit desiderandi vis quae externas consectarias eliciat. In summa, «reparatio, ut christiana sit, ad cor tangendum offensae personae atque ne merus iustitiae commutationis sit actus, duo secum fert obligationis genera: scilicet culpae obnoxium se agnoscere et veniam petere. […] Ex hac iusta mali agnitione fratri allati, necnon ex intimo sinceroque sensu sauciati amoris, reparandi oritur desiderium». 199Ibid.

Non est cogitandum proprium peccatum coram aliis agnitum quiddam esse abiectionis vel noxii adversus nostram humanam dignitatem. At contra sibi mentiri cessatur, propriae vices agnoscuntur, sicut sunt, peccato inustae, praesertim cum malum nostris fratribus attulimus: «Se ipsos incusare ad christianam sapientiam attinet. […] Quod Domino placet, quoniam cor contritum recipit Dominus». 200Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 6 Martii 2018: L’Osservatore Romano, 5-6 Martii 2018, p. 8.

Ad hanc reparationis voluntatem spectat habitus ex fratribus veniam petendi, quae est magna nobilitas nostram intra fragilitatem. Veniam petere genus quoddam est nostras necessitudines sanandi, quoniam «dialogum redintegrat ac voluntatem ostendit caritatis fraternae vincula restituendi. […] Fratris cor tangit, eum solatur atque in eo receptionem postulatamque veniam concitat». Ita, «si irreparabile quiddam planius restitui non potest, amor usque renasci potest qui tolerabile vulnus reddit». 201Discorso ai partecipanti al colloquio internazionale “Réparer l’irréparable”, nel 350 delle apparizioni di Gesù (Paredii Monachorum, 4 Maii 2024): L’Osservatore Romano, 4 Maii 2024, p. 12.

Cor ad compuctionem aptum in fraternitate et aliorum in adiumento augescere potest, quandoquidem «qui non flet regreditur, intus senescit, dum autem qui precationem attingit, simpliciorem interioremque, adoratione commotioneque coram Deo effectam, is adolescit. Minus sibi ac magis Christo se devincit, atque pauper fit spiritus. Tali modo proximum se iudicat pauperibus, qui a Deo prorsus diliguntur». 202Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p. Hac de causa, verus oritur reparationis animus, quia «in corde qui compungitur magis fratrem se sentit omnium orbis terrarum peccatorum, se sentit magis fratrem, posthabita praestantiae specie aut iudicii acerbitate, at ex amandi usque reparandique desiderio». 203Ibid. Haec iuvandi voluntas a compunctione manans eadem opera efficit, ut reconciliatio fiat. Qui compungitur, «potius quam irascatur ac scandalizetur ob malum a fratribus patratum, flet propter eorum peccata. Non scandalizatur. Quaedam fit commutatio, ubi ex natura fit, ut nos indulgenter ipsi tractemus et acriter alios, istud mutatur atque, Dei gratia, severe nos ipsi tractamus ac misericorditer alios». 204Ibid.

Notae

  1. 199. Ibid.
  2. 200. Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 6 Martii 2018: L’Osservatore Romano, 5-6 Martii 2018, p. 8.
  3. 201. Discorso ai partecipanti al colloquio internazionale “Réparer l’irréparable”, nel 350 delle apparizioni di Gesù (Paredii Monachorum, 4 Maii 2024): L’Osservatore Romano, 4 Maii 2024, p. 12.
  4. 202. Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p.
  5. 203. Ibid.
  6. 204. Ibid.