TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Dilexit Nos

DIN · Litterae encyclicae · Franciscus · 2024 · LA · 220 paragraphi · vatican.va ↗

Haud haec habenda est missio Christi communicandi, perinde ac si quiddam esset inter me et Eum. Cum propria communitate et Ecclesia ex communione ipsa colitur. Si a communitate nos abducimus, a Iesu quoque nos abducimus. Si eam obliviscimur ac de ea non sollicitamur, nostra cum Iesu amicitia frigescet. Numquam hoc arcanum oblivione est delendum. Amor in propriae communitatis fratres – quae est religiosa, paroecialis, dioecesana – veluti liquor est propulsorius, qui nostram cum Iesu amicitiam alit. Amoris actus in communitatis fratres optima est ratio, nonnumquam una dumtaxat, Iesu Christi amoris aliis manifestandi. Ipse Dominus dixit: «In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem» (Io 13,35).

Amor est qui communitatis fit famulatus. Numquam memorare gravamur perplane dixisse Iesum: «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40). Ipse tibi proponit ibi quoque se reperiri, in quolibet fratre et in quavis sorore, cumprimis in pauperibus, despectis et a societate relictis. Pulchrum quidem occursum!

Itaque si cuipiam adiuvando operam damus, id non secum fert Iesum oblivione deleri. At contra, alia ratione eum invenimus. Atque cum aliquem sublevare ac sanare studemus, Iesus ibi est prope nos. Etenim memoria tenere iuvat: in missionem discipulos misit, «Domino cooperante» (Mc 16,20). Ipse ibi est, operatur, contendit et bonum nobiscum patrat. Arcano modo, eius est amor qui per nostrum famulatum ostenditur, Ipse est qui mundo loquitur ex loquela illa quae verbis interdum non eget.

Ipse te mittit bonum diffusurum atque deintus te concitat. Hac de causa te vocat ex servitii vocatione: bonum facies uti medicus, uti mater, uti magister, uti presbyter. Ubicumque es animadvertere poteris Eum te vocare teque mittere ad missionem hanc in terram persolvendam. Ipse utique nobis dicit: «Mitto vos» (Lc 10,3). Hoc ad amicitiam cum eo attinet. Idcirco, ut haec amicitia adolescat, oportet, ut sinat te Ipse mittat ad munus in hoc mundo exsequendum, fiducia quidem, liberalitate, libertate, absque metu. Si clauderis tuis commoditatibus, inde securitatem non obtinebis, formidines, tristitiae, anxietates usque apparebunt. Qui in hoc mundo munus suum non gerit, felix esse non potest, frustratione afficitur. Ideo satius est mitti ab Eoque duci quo vult. Noli oblivisci Eum te comitari. In abyssum te non proicit, non te relinquit tuis viribus nisum. Ipse te incitat atque comitatur. Quod est pollicitus id facit: «Ego vobiscum sum omnibus diebus» (Mt 28,20).

Quadam ex ratione missionarius, missionaria, esse debes quaemadmodum Iesu apostoli ac primi discipuli fuerunt, Dei amorem nuntianturi, narraturi Christum vivere atque pluris est eum cognoscere. Sancta Teresia a Iesu Infante id experiebatur, ut necessarium quiddam suae oblationis misericordis Amoris: «Meo Amato potum praebere cupiebam et ego ipsa animarum siti conterebar». 227Ms A, c. 45v°: S. Teresia a Iesu infante et a Vultu Sancto, Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 143. Istud tuum est quoque munus. Quod suo quisque modo exsequitur, atque tu perspicies quomodo esse possis missionarius, missionaria. Iesus id meretur. Si tibi erit animus, Ipse te illuminabit. Te comitabitur teque roborabit, atque quaedam pretiosa experieris tibi bonum afferentia. Nihil refert an effectus perspicias: id Domino relinque, qui in intimis cordibus operatur; sed ne desistas laetitiam experiri Christi amoris cum aliis communicandi.

Notae

  1. 227. Ms A, c. 45v°: S. Teresia a Iesu infante et a Vultu Sancto, Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 143.