Hasce Litteras encyclicas proferre nolumus, nisi pulchrum movensque exemplum exhibeamus. Eius nomen veluti ducem auctoremque Nobis indidimus, cum Romae Episcopus eligeremur. Franciscum putamus perinsigne praebere exemplum de rebus debilibus servandis deque integra oecologia, quae laetanter vereque tenetur. Sanctus est patronus illorum omnium qui oecologiae student et in ea operantur, a compluribus etiam non christianis amatus. Peculiarem quidem in modum de Dei creatione atque de pauperrimis desertissimisque sollicitus fuit. Amabat et amabatur suam propter laetitiam, suam liberalem deditionem, suum universale cor. Mysticus fuit et peregrinus qui simplicitate vivebat et mira consensione cum Deo, cum aliis, cum rerum natura ac cum se ipso. In eo animadvertitur quatenus sint indissolubiles de natura, iustitia erga pauperes, sociali studio ac pace interiore sollicitudines.
Eius testimonio apertum est etiam integram oecologiam sibi vindicare patefactionem in quasdam rationes, quae scientiarum exactarum vel biologiae sermonem transgrediuntur nosque hominis essentiae coniungunt. Sic quemadmodum usu venit cum amore alicuius personae capimur, quotiescumque Franciscus solem, lunam, minima animalia intuebatur, ad cantum inducebatur, sua in laude omnes alias creaturas complectens. Omnibus creaturis miscebatur, atque vel floribus praedicabat, “et ad laudem eos dominicam invitabat ac si ratione vigerent”. 19Thomas a Celano, Vita prima sancti Francisci, XXIX, 81, 3. Eius agendi modus multo plus valuit quam intellectuale quiddam oeconomicumve, quandoquidem, quod ad eum attinebat, omnis creatura ipsi soror erat, ei affectus vinculo coniuncta. Qua de causa ad omnia quae sunt tuenda se vocari sentiebat. Eius discipulus sanctus Bonaventura narravit: “Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus”. 20Legenda Maior, VIII, 6, 1. Opinatio haec non est despicienda tamquam romanticismus carens ratione, quia ea afficit quae nostros mores moderantur. Si naturam ambitumque adimus stupore dempto et admiratione, si fraternitatis pulchritudinisque verba in nostra cum mundo necessitudine amplius non proferimus, nostri mores erunt illius qui dominatur, consumit vel solum naturalibus opibus abutitur, ac sua commoda proxima continere non valet. Contra autem si cum omnibus exsistentibus nos arte coniungi animadvertimus, sobrietas et cura sua sponte manabunt. Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus: scilicet noluit ut realitas tantummodo ad usum et dominatum redigeretur.
Ceterum sanctus Franciscus, Scripturae fidelis, nobis suadet ut naturam agnoscamus pulchrum librum, in quo Deus nos alloquitur atque suae gratiae bonitatisque aliquid nobis praebet: “A magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri” ( Sap 13,5) et “invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur” ( Rom 1,20). Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret, unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem. 21Cfr Thomas a Celano, Vita secunda sancti Francisci, CXXIV, 165,13. Mundus est maius quiddam quam quaestio solvenda, laetabile est mysterium, quod in gaudio laudeque contemplamur.