Quoniam mercatus tendit ad rerum consumendarum immodicam machinam efficiendam, proventuum collocandorum causa, personae obruuntur gurgite acquisitionum et superfluarum expensarum. Immoderata rerum consumptio ex paradigmate technico oeconomico subiective eruitur. Illud evenit quod iam Romanus Guardini significabat: nempe homo “accipit res ordinarias consuetasve vitae formas sicut ei imponuntur a praestituta bonorum dispensatione et a fructibus seriatim confectis, ac demum sic facit persuasus hoc esse rationabile et iustum”. 144Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 66-67. Huiusmodi paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et pecuniariam potestatem detinentem. Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia vivit. Nimia habemus instrumenta pro exiguis angustisque finibus.
Hodierna mundi condicio “generat sensum instabilitatis et incertitudinis, qui sua ex parte alit formas egoismi communis”. 145S. Ioannes Paulus II, Nuntius de Die mundiali Pacis 1990, 1: AAS 82 (1990), 147. Cum personae sui ipsius testimoniales fiunt seque sua conscientia saepiuntur, augent suam voracitatem. Quoniam quo inanius est cor hominis, eo magis indiget rebus emendis, possidendis et consumendis. Hoc in rerum contextu haud possibile videtur ut quis arbitretur realitatem sibi limites imponere. Hoc in prospectu ne verum quidem bonum commune exsistit. Si est huiusmodi subiecti genus, quod in societate vult praevalere, normae tantum observabuntur cum eius necessitatibus non contradixerint. Quapropter non cogitemus solum de terribilibus phaenomenis climatis vel magnis naturalibus calamitatibus quae evenire possunt, sed etiam de calamitatibus quae ex discriminibus socialibus manant, quoniam flagrans studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere.
At non omnia deperdita sunt, quia homines, qui usque ad extremum se depravare possunt, valent etiam se ipsi superare, ad bonum eligendum redire et regenerari, praeter omnes coërcitiones mentis societatisque quae eis imponuntur. Possunt se ipsos honeste conspicere, proprium taedium ostendere novaque incipere itinera ad veram libertatem. Non exsistunt systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde. Quamque personam huius mundi rogamus ne obliviscatur hanc suam dignitatem quam nemini fas est ei tollere.
Mutatae vitae rationes eos cogere possunt qui detinent potestatem politicam, oeconomicam et socialem. Hoc sane accidit cum consumptorum motus efficiunt ut quosdam proventus emere desinant, ac sic efficaces fiunt ad commutandam societatum bonis gignendis consuetudinem, easdem cogentes ut ambitalem impactionem considerent et exemplaria confectionis. Est quod, cum habitus sociales contingunt reditus societatum, eae impellantur ad alio modo res faciendas. Hoc in memoriam revocat socialem consumptorum responsalitatem, “emptionem, praeter oeconomicam, esse usque moralem actionem”. 146Benedictus XVI, Litt. Enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 66: AAS 101 (2009), 699. Propterea hodie “argumentum ambitalis degradationis omnium nostrum mores attingit”. 147Id., Nuntius de Die mundiali Pacis 2011, 11: AAS 102 (2010), 48.
Charta Terrae nos invitabat omnes ut retro aetatem moveremus propriae eversionis et denuo inciperemus; attamen nondum explicavimus universalem conscientiam quae hoc efficeret. Hac de causa audemus iterum hanc pretiosam provocationem proponere: “Sicut numquam ante in historia, commune fatum obstringit nos ad novum initium quaerendum […]. Utinam aetas nostra memoretur ob novam vitae reverentiam excitatam, ob firmitatem tolerationis assequendam, ob certationem usque velociorem pro iustitia et pace, obque hilarem vitae celebrationem”. 148Carta della Terra, L’Aja (29 Iunii 2000).
Semper fieri potest ut capacitas explicetur a se ipsis ad alios veniendi. Sine illa aliae creaturae haud agnoscuntur in suo proprio pondere, nullius interest aliquid curare pro aliis, deest capacitas sibi limites ponendi ut vitetur dolor vel degradatio quae circa nos sunt rerum. Praecipua consuetudo se ipsum transcendendi, frangendo conscientiam segregatam et animum sui ipsius testimonialem, radicem constituit quae efficit ut alii ambitusque curentur atque moralis reactio moveatur quae consideret quem effectum quaeque actio et quodque personale consilium extra se gignant. Cum valemus individualismum superare, revera diversus vivendi modus explicari potest atque magni momenti mutatio in societate fieri potest.