Ad Iudaicam christianam traditionem “creatio” plus est quam naturam dicere, quandoquidem Dei amoris consilium complectitur, ubi singulae creaturae valent et significantur. Natura saepenumero complexio habetur quaedam, quae pensatur, comprehenditur agiturque, at creatio ut donum tantum intellegi potest, quod de patenti omnium Patris manu manat, sicut illuminata amore realitas quae ad universalem communionem nos congregat.
“Verbo Domini caeli facti sunt” ( Ps 33,6). Sic nobis ostenditur mundum a quadam deliberatione proficisci, haud chao casuve, et id magis eum elevat. Libera est electio in creatrice voce significata. Universum non ortum est per quandam omnipotentiam ad arbitrium agentem, per vim demonstratam vel per sui affirmandi studium. Creatio ad amoris genus spectat. Dei amor praecipua est totius creati ratio: “Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses” ( Sap 11,24). Sic Patris affectio in unamquamque creaturam recidit, cui in mundo tribuit locum. Quin immo caduca vita illius qui inanior est amatur, atque paucis illis exsistentiae momentis eum suo affectu Ipse complectitur. Sanctus Basilius Magnus ait esse Creatorem etiam “sine invidia bonitatem”, 44Hom. in Hexaemeron, 1, 2: PG 29,9. et Dantes Aligherii de amore “qui solem ceteras et stellas movet” 45Divina Comoedia, Paradisus, cantus XXXIII, 145. est locutus. Quapropter a creatis operibus ascenditur “ad eius amabilem misericordiam”. 46Benedictus XVI, Catechesis (9 Novembris 2005), 3: Insegnamenti 1 (2005), 768.
Eodem tempore mythicam rationem de natura detraxit Iudaica christiana schola. Licet suum ob splendorem suamque immensitatem haud desita sit admiratione affici, nota divina ei iam non tributa est. Hac ratione nostrum officium pro ea ultra confirmatur. Ad naturam regressus incommodo hominis libertatis ac responsalitatis accidere non potest, qui pars est mundi quique proprias facultates colere debet ad eum tuendum eiusque vires explicandas. Si praestantiam et naturae debilitatem, et eadem opera facultates agnoscimus, quas tribuit nobis Creator, id hodie nobis dat copiam finem recenti opinationi imponendi de infinito rerum progressu. Debilis mundus, perinde ac homo, cui curam eius commisit Deus, nostrum intellectum percontatur, ut agnoscamus quomodo dirigere, colere et continere nostram potestatem debeamus.
Hoc in universo, qui patentibus systematibus, inter se communicantibus, componitur, innumera necessitudinis participationisque genera reperire possumus. Quod efficit ut cogitemus universitatem ad Dei transcendentiam patere, intra quam evolvitur. Fides sinit ut sensum arcanamque pulchritudinem illius accidentis rei interpretemur. Hominis libertas aliquid ad certam progressionem prudenter conferre potest, attamen nova quoque damna, novas aegritudinis causas et verae regressionis momenta addere potest. Id commoventem gravemque humanam historiam efficit, quae parere valet aut florentem liberationem, incrementum, salutem amoremque aut procedentem occasum et mutuam dissolutionem. Itaque Ecclesia cum operam dat ut in memoria teneatur curandae naturae officium, tum simul “ante omnia hominem servare debet contra ipsius exstinctionem”. 47Id. Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687.
Nihilominus, Deus, qui nobiscum agere nostraque opera uti cupit, aliquid boni ex malis a nobis patratis depromere potest, quoniam “Spiritus Sanctus infinitam excogitandi habet vim, divinae mentis propriam, quae humanas vicissitudines vel complexiores et impenetrabiliores expedire valet”. 48Ioannes Paulus II, Catechesis (24 Aprilis 1991), 6: Insegnamenti 14/1 (1991 ), 856.Quodammodo se Ipse finire voluit, cum mundum progressione indigentem crearet, ubi complura, quae nos mala, pericula vel doloris originem putamus, ad parturientis reapse dolores attinent, qui nos cum Creatore ad cooperandum incitant. 49Catechismus docet Deum progredientem mundum creare voluisse usque ad eius postremam perfectionem, atque id imperfectionis malique physici praesentiam implicare: cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 310. Ipse in intimis omnium rerum praesens est, haud suae creaturae auferens autonomiam, et etiam istud terrestribus realitatibus legitimam autonomiam praestat. 50Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 36. Dei haec praesentia, quae efficit ut quidquid est maneat et augeatur, est continuatio “actionis qua dat esse”. 51Thomas Aquinas, Summa Theologiae I, q. 104, art 1, ad 4. Dei Spiritus universum virtutibus replevit, quae sinunt ut ex ipso rerum gremio semper aliquid novi germinare possit: “Unde patet quod natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet divinae, indita rebus, qua ipsae res moventur ad finem determinatum: sicut si artifex factor navis posset lignis tribuere, quod ex se ipsis moverentur ad navis formam inducendam”. 52Id., In octo libros Physicorum Aristotelis expositio, Lib. II, lectio 14, n. 8.
Homo, quamvis progressionis processus secum ferat, novitate quadam fruitur, quae aliorum systematum patentium evolutione plane explicari non potest. Unusquisque nostrum in se personali identitate pollet, ut dialogum instituere cum ceteris et cum Deo ipso valeat. Cogitandi facultas, ratiocinatio, vis creatrix, interpretatio, artis opus et ceterae primigeniae facultates quandam demonstrant singularitatem, quae physicam biologicamque provinciam praetergreditur. Qualitatis novitas quae cuiusdam rei personalis ortum intra materialem universum complectitur, directam Dei actionem, vocationem peculiarem ad vitam nec non ad necessitudinem cuiusdam “Tu” cum altero “tu” requirit. A biblicis scriptis sumpto initio, hominem consideramus velut subiectum, qui ad obiecti genus haudquaquam redigi potest.
Error tamen quoque esset si arbitraremur cetera viventia mera obiecta esse consideranda, quae suo nutu arbitratuque homo moderaretur. Cum natura proponitur et consideratur solummodo lucri emolumentique obiectum, inde oriuntur gravia societati consectaria. Cogitatio, quae fortioris arbitrium roborat, infinitas inaequalitates, iniustitias et violentiam apud maiorem hominum partem iuvit, cum opes qui primus advenerit arripiat aut is qui plus polleat: omnia capit victor. Concordiae, iustitiae, fraternitatis pacisque effigies quam Iesus proponit ab hoc exemplari prorsus abhorret, quod ipse sic significabat, illius temporis consideratis potestatibus: “Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. Non ita inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister” (Mt 20,25-26).
Universi itineris meta in plenitudine est Dei, quam iam attigit Christus resuscitatus, universalis maturitatis cardo. 53Hoc in prospectu scripta P. Teilhard de Chardin locantur; cfr Paulus VI, Sermo in officina chemica-medicamentaria (24 Februarii 1966): Insegnamenti 4 (1966), 992-993; Ioannes Paulus II, Epistula reverendo P. Georgio V. Coyne missa (1 Iunii 1988): Insegnamenti 11/2 (1988), 1715; Benedictus XVI, Homilia in Vesperis Augustae Praetoriae celebratis (24 Iulii 2009): Insegnamenti 5/2 (2009), 60.Hoc modo aliud addimus argumentum ad tyrannicum arbitrariumque dominatum hominis in alias creaturas repellendum. Novissimus finis aliarum creaturarum nos non sumus. At omnes una nobiscum procedunt ac per nos, ad communem metam, quae est Deus, in transcendenti plenitudine, ubi Christus resuscitatus cuncta complectitur et collustrat. Homini namque, intellectu et amore fruenti atque Christi plenitudine pellecto, munus imponitur omnes creaturas ad Creatorem perducendi.