Provisa impactio ambitalis consiliorum ergolabicorum et inceptorum sinceros politicos et per dialogum excussos processus requirit, dum corruptela, quae veram ambitalem impactionem incepti per gratiarum commutationem tegit, saepe ad dubias pactiones faciendas ducit, quae ab officio renuntiationis nec non a diligenti dialogo abducunt.
Impactionis ambitalis inquisitio consilio productionis inito vel cuilibet politicae proposito vel rerum agendarum indici non est posthabenda. Ab initio est ponenda atque per rationem interdisciplinarem, sinceram et item ab omni oeconomico politicove impetu seiunctam est facienda. Cum operandi condicionum inquisitione coniungi debet, fortuitis quoque effectibus consideratis in valetudinem corporis mentisque personarum, in localem oeconomiam, securitatem. Oeconomici sic effectus provideri certius possunt, iis spectatis quae fieri possunt et forte necessitate praecepta plus pecuniae collocandi, ad effectus haud optatos expediendos, qui emendari possunt. Oportet semper ut consensus inter societatis partes habeatur, quae varios prospectus, solutiones et optiones afferre possunt. At in disputando peculiarem condicionem obtinere debent locorum incolae, qui sententiam rogantur de iis quae sibi suisque filiis volunt, et proposita considerare possunt, quae proximam oeconomicam utilitatem transgrediuntur. Cogitatio deserenda est “interventuum” ambitus, ut res politicae ponderatae et ab omnibus participibus excussae habeantur. Participatio vult ut omnes de variis adspectibus variisque periculis et occasionibus congruenter doceantur, et deliberatione, initio facta, alicuius propositi ipsa non continetur, sed requirit ut inspectio vel instrumentis adhibitis monitoriis exploratio continenter agantur. Sinceritate veritateque in scientificis politicisque dissertationibus opus est, absque finitione considerandi quid ex lege liceat aut quid non liceat.
Cum fortuita pericula exstant ambitus, quae ad praesens futurumque bonum commune attinent, haec condicio requirit ut “deliberationes ex comparatione decernantur periculorum et beneficiorum, quae ex omnibus optionibus elegi possunt”. 131Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 469. Id potissimum vim habet si inceptum quoddam incrementum afferre potest in utendis naturae opibus, emissionibus et retrimentis, eiectamentis effectis, vel manifesta prospectus mutatione, naturali generum custoditorum domicilio vel publico loco. Quaedam incepta, quae meditata inquisitione non sustinentur, vitae cuiusdam loci qualitatem radicitus afficere possunt per actus inter se diversissimos, ut exempli gratia per auditoriam contaminationem improvisam, latitudinem visus deminutam, culturae bona deperdita, usurpatae atomicae energiae effectus. Consumptionis cultura, quae brevi momento ac privato commodo primas tribuit partes, nimis celeribus tractationibus favere aut notitiis celandis concedere potest.
In unaquaque disputatione quae ad ergolabicam operam attinet quaedam interrogationes sunt struendae, ut discernatur utrum verum integrumque progressum feratur: Quorsum? Qua ratione? Ubi? Quando? Quomodo? Ad quem spectat? Quae sunt pericula? Quo sumptu? Quisnam solvet pretium et quomodo id faciet? Hoc in examine quaedam quaestiones sunt praecipiendae. Exempli gratia, scimus exiguam esse aquam et necessariam, praeterea praecipuum est ius quod aliorum hominum iurium usum afficit. De hoc non est dubitandum et impactionis ambitalis cuiusdam regionis omnem vestigationem transgreditur.
In Declaratione anni MCMXCII, acta apud urbem Flumenianuariensem edicitur: “Ubi damnorum gravium irreparabiliumque minationes dantur, si desunt manifestae scientiae certitudines, non erit id argumentum efficaces cautiones sumendas neglegendi”, 132Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 15. ut ambitalis degradatio arceatur. Principium hoc cautionis patitur ut infirmioribus consulatur, qui pauca instrumenta habent ad se defendendos et ad comprobationes reperiendas quae refelli non possunt. Si per obiectivam notitiam grave et insanabile damnum providetur, etsi demonstratio certa non est, quodvis tamen propositum impediendum est aut immutandum. Hac ratione probandi onus invertitur, propterea quod his in casibus obiectiva decretoriaque probatio reperiatur oportet, statutum opus ambitui aut incolis gravia damna haud illaturum.
Hoc posito non omnis technologica innovatio reicitur, quae efficiat ut alicuius populi vitae qualitas augeatur. Sed, quidquid est, illud firmum est tenendum rerum ubertatem non posse unum esse iudicium observandum atque, cum nova iudicandi elementa exstent ex notitiis auctis, novum habendum est iudicium, omnibus participantium implicatis partibus. Ex disceptatione deliberatio exstare poterit propositum non persequendi, sed etiam idem mutandi aut alias optiones eligendi.
Disputationes oriuntur de ambitus quaestionibus, de quibus difficile est ut consentio obtineatur. Etiam atque etiam confirmamus quaestiones scientificas nolle definire Ecclesiam, neque politicae rei locum occupare, sed ad probum liquidumque dialogum invitamus, ut singulares necessitates vel ideologiae bonum commune ne laedant.